Vide etiam paginam discretivam: Oryza
Oryza est genus specierum circiter viginti tribus Oryzearum subfamiliae Bambusoidearum, in tropica subtropicaque Asiae Africaeque regionibus endemicarum. Omnes species sunt altae terrarum umidarum poaceae, quae ab 1 ad 2 metra altae crescunt; genus species plantarum annuarum perenniumque comprehendit.
Specierum una, videlicet Oryza sativa, plurimis orbis terrarum regionibus culta, granum producit, nomine oryzam, quod cerealium ad victum humanum supplendum non minus quam 20 per centum praebet.[1] Altera minoris momenti, O. glaberrima, in Africa occidentali colitur.[2] Tertia quaedam (fortasse O. glumipatula), in Amazonia olim domesticata,[3] in Surinamia medio saeculo XIX culta est.[4]