Petrus Ioannes Perpinianus (vulgo Pere Joan Perpinyà; natus in urbe Illice anno 1530 – mortuus Lutetiae, 28 Octobris 1566) fuit iesuita et rhetor Hispanicus.
Natus est in urbe Ilice, non longe a Lucento, in regno Valentino (Hispania) anno 1530. In Societatem Iesu Conimbrigae (in Portugallia) die 30 Septembris 1551 admissus est; vota simplicia emisit die 16 Decembris 1553 Eborae.
Docuit apud Collegium Romanum rhetoricam ab annum 1561 usque ad annum 1565. Romae quoque operam dedit in Ratione Studiorum elaboranda.
Anno 1565 vocatus est in Franciam, ubi docuit eloquentiam primum apud Collegium Lugdunense, deinde Lutetiae .
Per totam vitam, convenit multos humanistas, inter quos praecipue Quintum Marium Corradum et Paulum Manutium.
Mortuus est Lutetiae die 28 Octobris 1566 .
Vide Perpinianum apud Vicifontem. |