Vide etiam paginam fere homonymam: Philo Cleonis filius.

Philo Alexandrinus, qui et Iudaeus saepe appellatur (Graece Φίλων ὁ Ἀλεξανδρεύς), natus saeculo VIII ab urbe condita, sive saeculo 1 a.C.n exeunte, mortuus post annum 40 p.C.n., fuit auctor Graecus de rebus Iudaicis theologicisque ac de philosophia Platonica. Legatus meruit pro Iudaeis Alexandrinis ad imperatorem Caligulam.

De Familia et studiis

Nobilissima gente Iudaica Alexandriam incolente ortus erat, ut cui frater fuit Iulius Alexander, civis Romanus et alabarchus (qui titulus dabatur ei qui conventui Iudaeorum Alexandrino praeerat), cuius alter filius reginam Berenicem uxorem duxit, mox morte praematura raptus[1]. Alter filius Tiberius Iulius Alexander iudaismum renuntiavit et equestrem cursum honorum percucurrit ː inter alia procurator Iudaeae et praefectus Aegypti designatus est. Cum autem Tito Hierosolyma oppugnanti adfuisset, Romae quoque postea magnis honoribus ornatus est. Haec pauca de cognatis Philonis per rerum gestarum scriptorem Flavium Iosephum[2] accepimus ː nam Philo praeter legationem ad Gaium nihil de se narrabat. Verisimile videtur eum in synagogis et in scholis Iudaicis Alexandrinis docuisse ac per totam vitam studiis Biblicis et philosophicis vacasse.

Opera selecta

Pleraque Philonis opera nobis servata sunt quia prima Ecclesia Christiana eius Biblicam exegeticam philosophia Graeca fretam admirabatur imitabaturque. Nonnulla tamen versione Armeniaca aut Latina tantum tradita sunt. Contra in litteris Iudaicis et rabbinicis parvi momenti fuerunt. Hucusque ordo chronologicus operum restitui non potuit.

Editiones

Notae

  1. Antiquitates Iudaicae XIX.5.1
  2. Antiquitates Iudaicae XVIII.8.1 ː Φίλων ὁ προεστὼς τῶν Ἰουδαίων τῆς πρεσβείας, ἀνὴρ τὰ πάντα ἔνδοξος Ἀλεξάνδρου τε τοῦ ἀλαβάρχου ἀδελφὸς ὢν καὶ φιλοσοφίας οὐκ ἄπειρος.
  3. Pagina interetialis

Plura legere si cupis