Cellulis diploidicis sunt bina exemplaria homologa cuiusque chromosomatis.

Ploidia[1] est numerus copiarum chromosomatum in cellula. Gametae, semen et ovum, quae in unam cellulam per tempus fertilizationis reproductionis sexualis coalescunt, plerumque ferunt plenam chromosomatum copiam quae unum exemplar cuiusque chromosomatis comprehendit, quia aneuploidia ad severum morbum geneticum in prolibus saepissime ducit. Numerus gameticus, etiam numerus haplodicus appellatus (n imminutus), est numerus chromosomatum in gameta. Binae gametae, hunc numerum bis habentes (2n, numerum zygoticum vel diploidicum appellatum), quod est duo exemplaria chromosomatum autosomalium, zygotum diploidicum formant. In hominibus, specie diploidica, n = 23. Usitata hominum cellula somatica quadraginta sex chromosomata continet, quae in duabus copiis haplodicis parium chromosomatum homologorum viginti sex consistunt.

Nexus interni

Notae

  1. Latinitas scientifica internationalis, a Graecis ἁπλόος 'singulus' + διπλόος 'duplex' + εἶδος 'forma'. Eduardus Strasburger vocabula haploid et diploid excogitavit, ex notione plasmatis germinum Augusti Weismann, quam id appellabat (Battaglia 2009; David 2008).

Bibliographia

Nexus externi