Quis linea cum prima linea congruit: A, B, vel C? In experimentis conformitatis Aschianis, homines saepe iudicium plurimorum acceperunt, etsi plurimi vere falsi erant.
Psychologi sociales interactiones intra greges sociales atque inter greges singulosque investigant.
Delineatio experimenti Milgramiani.

Psychologia socialis est studium scientificum modorum quibus cogitationes, sensus, moresque hominum praesentia aliorum moventur, sive vera sive animo ficta vel solum indicata.[1] Per hanc definitionem, vocabulum scientificum investigationem empiricam per rationem scientificam attingit; vocabula praeterea cogitationes, sensus, moresque psychologica attingunt variabilia quorum mensurae in hominibus fieri possunt. Dictum quod praesentia aliorum animo ficta vel indicata potest significat homines etiam soli exemplaria socialia respondent cum pelliculas vel programmata televisifica spectent, vel pelliculas musicas audiant, quia suaderi possunt ut mores visos vel internas normas culturales sequantur. Psychologi sociales usitate dicunt mores humanos esse exitum interactionum statuum mentis et rerum socialium.

Psychologia socialis psychologiam sociologiamque usitate coniungebat. Sub bellum mundanum secundum, annos 1940 exeuntibus, psychologi sociologique saepe adiutores erant.[2] Quae autem disciplinae magis magisque discrepant, sociologis magna variabilia sicut structuram socialem magis exprimentibus.

Periodica academica psychologiae sociali dicata

Nexus interni

Notae

  1. Allport 1985: 5.
  2. Sewell 1989.

Bibliographia

Nexus externi

Gordon W. Allport, psychologus socialis.
Vicimedia Communia plura habent quae ad psychologiam socialem spectant (Social psychology (psychology), Social psychology).
Pelliculae