Publius Terentius Afer (Karthagine natus circa annum a.C.n. 185, mortuus circa annum 159 a.C.n.) unus e maximis auctoribus fuit Latinis, praesertim antiquioribus.

De vita

De vita perpauca habemus certa e Suetonio. Traditum est Terentium aequalem fuisse Publio Scipioni Aemiliano. Cognomen indicit Afrum. Puer servierat senatori cuidam Terentio Lucano, qui iuvenem ob formam ingeniumque manumissit. Suetonius refert eum multis et praeclaris amicis defensoribusque usum esse, praecipue Lucio Aemilio Paullo, Scipione Aemiliano et Gaio Laelio, qui tum Romae litteris Graecis favebant. Terentius post annum 160 a.C.n. in Graeciam profectus numquam revertit. Suetonius rationem habuit vel pestis vel naufragii vel desperationis amissarum comoediarum, quas peregre scripsisset. Utique, si Suetonio credendum est, Terentius vixerat per viginti quinque annos. E quo colligitur eum circa annum 185 a.C.n. natum esse.

Opera

Manuscriptum scaenicum noni p.C.n. saeculi

Terentius comoedias scripsit sex, quae inter annos 166 et 160 primo datae sunt:

Quae comoediae usque ad Ciceronis tempora ludis Megalensibus dari solebant.

In quibus scribendis Terentius Menandrum ita secutus est, ut a Caesare "dimidiatus Menander" appellaretur. In prologis reprehensionibus ipse quibusdam obtrectatorum respondebat.

Plerumque extrema exempla filiorum educandorum ridebat, et patrum indulgentiorum mitiorumque (in Heautontimorumeno et in Adelphois) et nimis durorum.

Stilus siccus et moderatus, sed lepidissimus. A turpibus vulgaribusque verbis cavebat, verum medio quodam sermone utebatur. Itaque longe urbanior et aptior habitus est, ut ab adolescentibus legeretur, quam Plautus.

Citationes

Bibliographia

Plura legere si cupis

Nexus externi

Vide Publius Terentius Afer apud Vicifontem.