-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide ((latinitas)).

Plantae — Magnoliophyta
Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Fagales 
Familia : Fagaceae 
Genus : Quercus 
Species : Q. robur 
Quercus robur 
L.  
Glans.
Lignum Quercus roburis.

Quercus robur est communis familiae Fagacearum arbor, quae in regionibus temperatis hemisphaerii septentrionalis crescit.

Etymologia

Vocabulum rōbur (-oris, n.), antea rōbus (Cato, Agr. 17.1), a quo rōbustus, -a, -um derivatum. Originem rōbus < *rōb-os a radice protoindoeuropaea *reudh- ducit, a qua etiam verba Graeca ἐρεύθω 'rubefacio', ἔρευθος 'rubor' sunt oriunda. Constat rōbus e sermone quodam rustico in linguam Latinam defluxisse, nam e lege phonetica "eu > ou > ū" crederes *rūbus et denique *rūbur effectum esse. Adiectivum rūfus, -a, -um quidem ū vocalem ratione confirmatam habet, sed f consonante etiam probatur e linguis vicinis deductum esse.

Natura

Quercus robur est arbor a 20 ad 40 metra alta, caducis foliis praedita. Quae vivere potest inter quinque et decem saecula. Fructus dat aetatem agens septuaginta annos. Est monoica species. Pollen insectis fertur, sed animalibus maioribus dispargitur. Temperies oceanicas mavult, humidiores, et sola cum silicibus et calce orba. Terras enim calcarias maxime fugit. Agros colit post alias species.

Descriptio

Disseminatio

Invenitur ubique in Franciae campis collibusque nisi in ora Maris Nostri. In omni Europa communissima est. Tamen nec 60° gradus septentrionales in Norvegia, nec in meridie mediam Hispaniam et australem Albaniam attingit.

Crescit in saltibus altis 1.6 kilometra, aut in collibus aut in imis montibus. Miscetur saepe cum Quercu pedonculata.?

Quid petit?

Amat mediam umbram et mediam siccitatem. Aquam solitam petit, sed siccitates quae cito transeunt sustinet. Una ex pulcherrimis silvis Quercuum roburum in silva Troncensi (Francogallice: forêt de Tronçais) in Elaveris departamento.

Quale est lignum?

Materies variat a fulvo usque ad fusclum clarum. Dura densaque est. Maxime valet cum in quercibus ab hominibus curatis abscinditur. Maxime tum quaeritur a materariis excelsis et ad fabricanda dolia cum tabulis.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Quercum robur spectant.
Vide "Quercum robur" apud Vicispecies.
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • "Quercus robur" apud Plants for a Future • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database