Rebellio Decembristarum, pictura Caroli Kolman

Rebellio Decembristarum (Russice восстание декабристов) fuit seditio contra Imperium Russicum Petropoli die 14 Decembris anno 1825 tentata. Primis annis saeculi XIX societates secretae formatae sunt, abrogationem autocratiae, abolitionem servitutis, aliasque reformationes cogitantes. Post mortem Alexandri I imperatoris, liberales praefecti praetoriani in verba illius fratri Constantini iuraverunt; hoc autem solium renuntiante, cum grege aliorum nobilium consentaneorum conati sunt cohortibus praetorianis impedire, ne Nicolaus I, qui ordinem veterem sustentare volebat, regnum adipisceretur. Post levias pugnas et conatus colloquii, Nicolaus artilleriam rebelles petere iussit; deinde quinque duces condemnati sunt necati.

Bibliogrpahia