Fines
Forma
Gestio
Vita
Sigla
Tabula aut despectus
Regio Orenburgensis[1] (Russice Оренбургская область, tr. Orenburgskaja oblast' ) est subiectum Foederationis Russicae, anno 1934 creatum, et ab anno 2000 in eius Districtum Foederalem Subvolgensem inclusum. Aream 123 702 km2 et circa 1 994 milia incolarum (anno 2016) habet.
Regio Orenburgensis marginem planitiei Europaeae Orientalis, extremitatem meridianam Uralium montium atque Cisuraliam meridianam continet. Cum regionibus Russicis Samarensi (in occidente), Celiabinskensi (in septentrio-oriente) et Saratoviensi (in meridie-occidente), rebus publicis autonomis Russicis Tatarstania (in septentrio-occidente) et Baschkiria (in septentrione) atque cum re publica sui iuris Kazachstania (in meridie orienteque) contermina est.
Rhymnus flumen regionis maximum est, Sacmara accola eius longissimus. Samara et Su Volgae accolae in regione oriuntur.
Caput regionis est Orenburgum, aliae urbes Buguruslan et Busuluk et Iletzkaia Saschtschita[2] et Orum et Sacmara sunt.
Situs geographici et historici: Locus: 52°8′0″N 55°36′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Orenburgensem spectant. |