Longitudo | 2428 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 668,4 m |
Decursus aquae | 400 m³/s |
Area systematis | 237000 chm² |
Fons | Urales meridionales |
Ostium | Mare Caspium |
Regio | Russia et Kazachstania |
Rhymnus[1], vel Daix[2] (Russice Урал, Casachice Жайық, Jayıq) est flumen in re publica Baschkiria et regionibus Tscheliabinscensi et Oropolitana Russiae et in Kazachstania. In iugo Uraltau montium Uralensium oritur, 2428 chiliometra patet et in mare Caspium in Catodaice urbe se effundit.
Linea confinii Europae et Asiae saepe per Rhymnum ducebatur.
Ante annum 1775 Iaicus in Russia nominabatur[3], quod nomen a Daice antiquo originem ducit. Quanquam flumina fere nunquam iussu principum renominantur, a Catharina II ut Ural (Урал) renominatus est, ut tumultus Pugatschovianus et cosaci Iaicenses participes eius oblivio obruerentur.
Kyzyl Superior (vel Minor), Kyzyl Inferior (vel Maior) et Sacmara accolae Rhymni maiores sunt.
Urbes Mons Magnes et Orum et Oropolis (in ostio Sacmarae) et Daix[4] in ripis Rhymni sitae sunt. Catodaix urbs in ostio Rhymni in litore maris Caspii aedificata est.
Basilius Čapaev in Rhymno demersus est.
Situs geographici et historici: Locus: 54°42′3″N 59°25′2″E, 46°53′2″N 51°37′1″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Rhymnum spectant. |