Vini aestimatio in Petri de Crescentiis Libro commodorum ruralium picta (Spirae anno fere 1495 edito)
Labores mensium sicut in libro manu scripto Commodorum ruralium depinguntur. Museum Condé MS 340 f. 303v

Ruralia commoda est opus de re rustica ab iuris consulto Bononiensi Petro de Crescentiis anno 1309 perfectum, regi Carolo II Neapolitano et Aymerico Placentino, magistro Ordinis Praedicatorum, dicatum. Qui liber in manuscriptis circiter 140 servatus est et in editionibus et versionibus 57 inter annos 1471 et 1570 divulgatis.

Continentur

[recensere | fontem recensere]
  1. De locis habitabilibus eligendis et de curiis et domibus et his, quae habitationi sunt necessaria, faciendis
  2. De natura plantarum et de rebus communibus cultui cuiuslibet generi agrorum
  3. De campestribus agris colendis et de natura et utilitate fructuum, qui ex eis percipiuntur
  4. De vitibus et vineis et de cultu earum et de natura et utilitate fructus earum
  5. De arboribus et natura et utilitate fructuum ipsarum
  6. De ortis et de natura et utilitate tam herbarum, quae seruntur in eis, quam ceterarum, quae in aliis locis sine hominum industria naturaliter nascuntur
  7. De pratis et nemoribus
  8. De viridariis et rebus delectabilibus ex arboribus, herbis et fructu ipsarum artificiose agendis
  9. De omnibus animalibus, quae nutriuntur in rure
  10. De diversis ingeniis capiendi animalia fera
  11. De regulis operationum ruris
  12. De his, quae singulis mensibus possunt in rure agi

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones Latinae
Versiones Italicae
Versiones Francogallicae
Versiones Theodiscae
Philologica et critica
De vineis

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.