Agoriinae
Amycinae
Ballinae
Dendryphantinae
Euophryinae
Hasariinae
Heliophaninae
Hisponinae
Lyssomaninae
Marpissinae
Myrmarachninae
Pelleninae
Plexippinae
Salticinae
Spartaeinae
Synagelinae
Synemosyninae
Salticidae, plus quam 500 genera descripta et circa 5000 specierum descriptarum,[2] sunt maxima aranearum familia, cui sunt circa 13 centesimas omnium familiae specierum.[3] Salticidis est optimus inter invertebrata visus, quo ad petendum, venandum, navigandum utuntur. Plurimae species, quamquam placate lentiusque movere solent, agilissime salire possunt, praesertim venantes, sed etiam minis respondentes. Eorum pulmones codicum? et apparatus trachealis bene evoluti sunt, et ambobus systematibus per respirationem bimodalem utuntur. Eorum exemplare oculorum ad summam agnoscuntur: omnibus Salticidis sunt quaterna oculorum paria, quorum oculi anteriores mediani sunt maximi.
Monophylia familiae Salticidarum per explicationes phylogeneticis et morphologicis bene probata est. Consensus autem caret quod spectat ad quos alios aranearum greges familia Salticidarum artissime coniungi possit. Inter greges sorores subiectos sunt Oxyopidae, Thomisidae, Clubionoidae, et araneae quae telas aedificant.[4]
Salticidae in tres stirpes digeri possunt: subfamiliam Lyssomaninarum, subfamiliam Spartaeinarum), et cladum Salticoidorum sine gradu,[4] quorum Salticoida sunt plus quam 90 centesimae omnium specierum Salticidarum. Salticoida amplius in multos greges digeri potest, inter quos Amycoida, Astioida, Aelurilloida, Euophryinae, Heliophaninae, Marpissoida, et Plexippoida.[4]
Perpauca Salticidarum fossilia iam inventa sunt. Omnia in sucino Aevi Caenozoici inveniuntur. Fossilia veterrima ex sucino Baltico inveniuntur, ex Eocaeno, abhinc annorum, a 54 ad 42 milliones. Alia Salticidarum fossilia in sucino Chiapasensi et Dominiciano inventa sunt.[1]
![]() |
Vide "Salticidas" apud Vicispecies. |
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Salticidas spectant. |