Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Setia[1][2][3][4] (-ae, f.) (Italiane: Sezze) est Urbs Italiae et municipium, circiter 24 890 incolarum, in Latio regione, in Provincia Latinensi et in media Italia situm. Urbani Setini,[2][3][5] Setani[3] aut Seccenses[3] appellantur.
Sententia municipalis est: SETIA PLENA BONIS GERIT ALBI SIGNA LEONIS. Hoc dictum est Leonini hexametri more compositum, cum verbum bonis et leonis inter se consonent.
Fines Setiae ab Pomptino agro usque ad Lepinos montes patent. In territorio municipii fluit Ufens flumen.
Traditum est mythicum urbis conditorem esse Herculem, qui, victis Lestrigonibus, populo gigantium humanam edentium carnem inferiusque Latium incolantium, virginem loci gravidavit, quae heroa Faustum peperit. Hercules etiam ferocem Nemeum interfecit leonem et se contexit saetulis eius: hinc, a verbo saetula, ortum est nomen civitatis, Setia.
Setia Italicum oppidum probabiliter fuit, quod deinceps pars Romani imperii factum est. Anno 382 a.C.n Romani coloniam in finibus Setinis deduxerunt, hoc territorium a Volscis defendere volentes. Anno 340 a.C.n, Setini Italicae interfuerunt seditioni, in qua Italici in proelio apud Trifanum a Romanis victi sunt. Anno 82 a.C.n, Setia a Sulla expugnata est. Deinde rusticum fuit oppidum multaeque villae in territorio urbis aedificatae sunt. Ut legitur apud Martialem Iuvenalemque, Setia propter vinum productum claruit.
In Medio Aevo, Setia ob moenia sua superfuit, annoque 956 facta est commune.
Anno 1046 dehinc, Benedictinus monachus Lidanus Antenensis monasterium Sanctae Ceciliae Setiae paludemque campi Setini ad cultum restituit. Lidanus, post mortem suam, in Divorum numerum relatus est factusque patronus Setiae. Breve temporis spatium tres papae Setiae morati sunt, id est Gregorius VII (anno 1073), Paschalis II (anno 1116) et Lucius III (1182). Setini saepe bellum in finitimos gesserunt, praesertim adversus Bassianum, Privernum (quod acerrimus Setiae hostes putatur), Carpinetum atque Sermonetam. Anno 1381, Cajetani, qui patricia erant familia, dominatores urbis creati sunt. Post duodecim annos, Setini rebellionem fecerunt Cajetanosque eiecerunt.
Anno 1656, multi Setini pestilentia ceciderunt; posterioribus annis, urbs Hispanicarum Austriacarumque copiarum excursionibus afflicta est. Cum Napoleonis copiae Setiam armis occupavissent anno 1798, Gallici milites seditione repulsi sunt a Setinis.
Anno 1870, Setia Italico Regno adiuncta est. Nonnulli Setinorum in Primo Bello Mundano pugnaverunt perieruntque: eorum devotio a monumento in medio horto communali commemoratur. Anno 1944, Setia globis displodentibus a Britannicis aeroplanis missis danno affecta atque ad 70 cives ceciderunt.
Setia, cum Latina, Tarracina et Priverno, sedes episcopalis est; nomen sedis episcopalis Dioecesis Latinensis-Terracinensis-Setina-Privernensis. Sedes episcopalis Dioecesis Sedi Apostolicae immediate subiecta est.
Colli,Casali, Ceriara, Crocemoschitto, Foresta, Sezze Scalo, Suso, Boccioni, Collemeso.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Setiam spectant. |