Vide etiam paginam fere homonymam: Solon Stratonis filius.
Solon

Solon[1] (Graece Σόλων) fuit archon Athenis anno 594/593 a.C.n., vir politicus rei publicae peritus, nomothetes, poeta Graecus. Natus est a nobilibus parum? divitibus. Illo tempore, civitas Athenarum contentione divitum atque pauperum fissa est. Solon omnibus persuasit ut concordiam colant. Is carmina de re publica, de vita hominis, de iustitia composuit. Etiam servos ex aere alieno liberavit.

De fabula philosophica

Cresus divitias suas Soloni ostendit ː tabula a Francisco Francken picta.

Rex Lydiae Croesus, homo ditissimus, doctos homines ex omni Graecia libens invitabat atque magnifice habebat. Cum autem Solon ad se Sardis venisset rex. postquam divitias ei ostendit, sapientem interrogavit quemnam omnium mortalium beatissimum iudicaret, sperans se ipsum responsurum. At Solon Tellum Atheniensem nominavit atque secundo loco Cleobin et Bitonem. Cum autem indignaretur Croesus quod se et divitias suas sprevisset, Solon talem rationem responsi sui reddidit ː neminem nisi mortuum beatum dici posse ; adeo inconstanter fortunam res humanas gubernare[2] ǃ Ipsae res mox Croesum stultitiae coarguerunt qui filium infelici casu ab hospite Adrasto interfectum amisit et a Cyro Persarum rege bello victus regno caruit. Cum iussu victoris in pyra sederet igne iam inlato dicti Solonis reminiscens eius nomen ter exclamavit, mirante Cyro quisnam esset quem invocaret. Illa clarissima fabula ab Herodoto narrata saepe apud auctores antiquos memorata est et pictores inspiravit. Ostendit, quod Graecis antiquis cordi erat, quomodo dei ῦβριν[3] humanam castigent et quam infida res sit fortuna. Itaque Cyrus re comperta de supplicio Croesi sententiam mutavit et veniam ei dedit ab illa fabula edoctus hominem esse ut Croesum fortunae vicissitudinibus obnoxium[4].

Notae

  1. Solōn vel Solō, gen. -ōnis, m. Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968–1982).
  2. Herodotus, Historiae I.30-33
  3. Superbiam Latine dicere potes.
  4. Herodotus I.86. Israel Munoz Gallarte, "Hérodote et Plutarque: concernant la rencontre entre Solon et Crésus, roi de Lydie", PLOUTARCHOS, 2010/2011 ː 117-132. Irene Frings, Der Weise und der König. : Solon und Kroisos bei Herodot und Lukian, Torun, 1996.

Fontes

Nexus interni

Bibliographia

Conlectiones exstantium Solonis versuum

Opera aliorum scriptorum

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Solonem spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon