Descriptio Statuum Imperii anno 1606

Status Imperii[1] fuerunt principes, nobiles, et liberae Sacri Romani Imperii civitates, quae sede ac suffragio in Dieta Imperii exornati praeter imperatorem nullum alium dominum habebant. Principibus horum statuum, cum iuribus privilegiisque valde pollerent necnon essent immediati (ut dicebantur), id est soli imperatori subditi, territoria sua magna libertate regere licuit.

Compositio

Tempore Carolingorum Saliorumque Germania in ducatus divisa erat, stirpe autem Waiblingensium regnante, paulatim systema statuum imperialium in locum ducatuum succedebat. Ab anno 1489 status imperii in tria collegia, id est principum electorum, principum imperii, et urbium imperialium divisi sunt.

Aevo moderno incipiente plus quam 300 principes, clerici, comites, et domini, praeterea ii, qui partes ordinum militarium et urbium imperialium sustinebant, huius consilii participes erant. Status imperii ab imperatore etiam hominibus territorio carentibus "ad personam" tributus est.

"Equites imperii" quidem immediati, quod voce imperii indicatur, tamen non participes statuum imperii fuerunt, compluries conatibus ad res mutandas frustra captis.

Status imperii ecclesiastici:

Status imperii saeculares:

Notae

  1. Vide I.P. Bauer: Religio pacis - Pax religionis, nota 7; et Justus Wolrad Bodin et Johannes Heinrich Baxmann (1689): "Bilanx iustae potestatis inter principes ac status Imperii."

Bibliographia