Patre mortuo die 21 Septembris1520, Suleimanus in sultanum evectus est. Quamquam mortem patris certe non exspectavit, tamen condicio rerum potiendi opportuna erat: tres fratres eius Muradus, Mahometus, et Abdullah anno 1514 a Selimo patre interfecti erant, quare Suleimanus heres relictus est unicus.[3] Sunt quidem, qui filios principis demum Suleimano regnante interfectos esse arbitrentur.
Inter Suleimani familiares praecipuus fuit Ibrahim Bassa, Epirota polyglottus et artium rerumque politicarum peritus. Iam anno 1520Roxolana quarta Suleimani concubina facta est, quae plurimum apud eum potuit.
Suleimani gloria imprimis in eo nititur, quod imperium Ottomanicum non solum ambitu divitiisque auxit, sed ad summum potentiae fastigium eduxit.
Cum debitum imperii occupati tributum recusatum esset, primum ex tredecim bellis inchoavit, quod Regno Hungariae intulit. Victor urbes Sabac, Semlin et anno 1521Belgradum cepit.
Tum Suleimanus Persiae bellum intulit. Tempore autumni anno 1533 exercitum Ibrahim Bassamagno veziro duce in Asiam misit, ubi arces Erciş, Ahlat et Van oppugnatae sunt, die 13 Iulii anno 1534 caput Persicum Tauris captum et etiam Bagdadum die 4 Decembris eiusdem anni occupatum est. Terrae circumiacentes nove divisae sunt, Bagdado sede administrativa facto.
Anno 1547 indutiae quinque annorum cum imperio Habsburgico initae sunt, quarum conditionibus Suleimanus tributum annuum 50 000 ducatorum accepit. Deinde bellum duorum annorum in Persiam gessit, anno 1551bellum in Hungariam renovavit, ubi demum anno 1562 pax facta est.
↑"ex Roxolana . . . quam in iustae coniugis locum habet ... Mahometes, Selimus, Baiazetes & Giangir": Augerius Gislenius Busbequius, Legationis Turcicae epistolae II p. 97.
Bridge, Anthony (1983). Suleiman the Magnificent, Scourge of Heaven. Novi Eboraci: F. Watts. ISBN0-88029-169-9
Clot, André (1983). Soliman Le Magnifique. Lutetiae: Fayard. ISBN2-213-01260-1.
Downey, Fairfax Davis. The Grand Turke, Suleyman the Magnificent, sultan of the Ottomans. Novi Eboraci: Minton, Balch
Garnier, Édith. L'Alliance impie: François Ier et Soliman le Magnifique contre Charles Quint, 1529-1547. Lutetiae: Le Félin, 2008. ISBN 978-2-86645-678-8.
Gomez-Géraud, Marie-Christine et Stéphane Yérasimos, edd., Nicolas de Nicolay: Dans l'empire de Soliman le Magnifique. Lutetiae:, Presses du CNRS, 1989. ISBN 2-87682-032-3.
Greenblatt, Miriam (2003). Süleyman the Magnificent and the Ottoman Empire. Novi Eboraci: Benchmark Books. ISBN978-0-7614-1489-6.
Labib, Subhi (November 1979). "The Era of Suleyman the Magnificent: Crisis of Orientation". International journal of Middle East studies10 (4): 435–451
Lamb, Harold (1951). Suleiman, the Magnificent, Sultan of the East. Garden City Novi Eboraci: Doubleday. ISBN1-4067-7271-2
Mansel, Phillip (1998). Constantinople: City of the World's Desire, 1453–1924. Novi Eboraci: St. Martin's Griffin. ISBN978-0-312-18708-8
Mantran, Robert. Istanbul au siècle de Soliman le Magnifique. Lutetiae: Hachette Littératures, 2008. ISBN 978-2-01-279487-0.
Severy, Merle (November 1987). "The World of Süleyman the Magnificent". National geographic172 (5): 552–601.
Merriman, Roger Bigelow (1944). Suleiman the Magnificent, 1520–1566. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN1-4067-7272-0.
Szabó, János B. et Ferenc Tóth. Mohács, 1526: Soliman le Magnifique prend pied en Europe centrale. Lutetiae: Economica, 2009. ISBN 978-2-7178-5740-5.
Veinstein, Gilles, ed. Soliman le Magnifique et son temps: actes du colloque de Paris, Galeries nationales du Grand Palais, 7-10 mars 1990. Lutetiae: La Documentation française, 1992. ISBN 2-11-002540-9.
Veinstein, Gilles. "Süleymān". Encyclopaedia of Islam. Lugduni Batavorum: Brill, 2006.