Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Tarquinii[1] seu Cornetum[2] (Etrusce: Tarχ(u)na; Italiane: Tarquinia) est urbs Italiae ac municipium, circiter 16 470 incolarum, in regione Latio et in provincia Viterbiensi situm.
Tarquinii[3][4] (-orum, m.) alia nomina Latina habent: Cornetum[2][4] (-i, n.), Tarquinae[2], Tarquiniae[2], Tarquinium[2], Tarquinum[2], Corgnetum[2], Cornietum[2], Castrum Novum[2], Castrum Novum ad Martam[2]. Urbani Tarquinienses[3][2] appellantur.
Tarquinii in Etruria, non Latio, iacere ab antiquis censi sunt.
Tarquinii sunt una ex antiquissimis Etruscis urbibus. Cunctis his mythis—de conditore Tarchone, fratre aut filio Tyrrheni, et de infante Tage, qui Etruscis disciplinam dedit—traditur magna antiquitas et gravitas de rebus culturalibus illius urbis. Archaeologi praeterea ibi priscum vicum Etruscum potentem, multo antequam introductae sunt litterae, invenerunt. Dodecapolis Etruscae urbs fuit.
A die 11 Iunii 2017, praesens praefectus Tarquiniorum Petrus Mencarini est.
Tarquinii cum Centumcellis sedes episcopalis sunt, quae Dioecesis Centumcellarum-Tarquiniensis appellatur. Sedes episcopalis Centumcellarum-Tarquiniensis Dioecesis Sedi Apostolicae immediate subiecta est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Tarquinios spectant. |