Theda Bara anno 1921.

Theodosia Burr Goodman, dicta Theda Bara (nata Cincinnatis in urbe Ohiensi die 29 Iulii 1885; Angelopoli in California mortua die 7 Aprilis 1955), fuit histrio Americana in pelliculis mutis et in scaena.

Bara fuit una ex actricibus aetate muta populo gratissimis atque unum ex primis cinematographiae symbolis sexualibus. Suarum personarum quasi feminae fatalis causa, agnomine The Vamp (Anglice, pro vampire[1]) appellabatur.[2][3][4][5] Bara plus quam quadraginta pelliculas ab anno 1914 ad annum 1926 fecit, sed plurimae nunc deperditae sunt, in conflagratione apud archivum societatis Fox anno 1937 combustae. Post 1921, cum Carolo Brabin nuberet, duas temporis spatii pleni pelliculas additas fecit, et se ab industria cinematographica tum removit; numquam quidem in pellicula sonica apparuit.

Pinacotheca

Notae

  1. Hoc est vampyrus; hic autem mulierem corrumpentem significans)
  2. Ex "The Vampire," poemate Rudyardi Kiplng (1897).
  3. Goden 1996.
  4. Weinstock 2012: 25.
  5. Love, Pollack, et Landsberg 2019.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Thedam Baram spectant.