Traiectum Mosae[1] sive Traiectum ad Mosam[2] sive Mastricum[3], (hodie Maastricht) est urbs Bataviae et caput Provinciae Limburgi. Quae toto orbe praeclara est propter conventum inter civitates Unionis Europaeae, quod in Traiecto Mosae die 7 Februarii 1992 subscriptum est. Ibi est etiam universitas.
Anno 870 mense Augusto apud Marsnam (hodie: Meerssen in plaga septemtrionali Traiecti) super Mosam fluvium conventum fuit inter reges Francorum Ludovicum regni orientalium atque Karolum Calvum occidentalium regni et regnum Lotharii inter eos divisum est.