Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Vigiliae[1][2][3] (-arum, f.) seu Buxiliae[4][5] (Italice Bisceglie) sunt Urbes Italiae et municipia, circiter 55 420 incolarum, in Regione Apulia et in Provincia Barolensi-Andriensi-Tranensi sita. Urbani Vigilienses[3][2] appellantur.
Alia nomina urbis sunt: Bexelum,[2] Bixellum.[2]
Fortasse enim nomen suum (Bariane Vescegghie) non a Latino classico vigilia ortum est, sed a verbo Latino vulgari viscilia, quercus species parasito visco affecta, quae praeest hoc in loco.
Huius urbis origo incerta est: aliquibus Romana, aliis Normannica.
Reliquia Romana desunt, ergo verior origo Normannica videtur.
Vigiliis olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi incluti viri atque feminae, inter eos:
Vigiliae cum Tureno, Barolo, et Nazara sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae et sedes archiepiscopalis sunt. Nomen sedis Archidioecesis Tranensis-Barolensis-Vigiliensis (-Nazarensis)[3] est. Sancti Maurus, Sergius et Pantaleo patroni urbis sunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vigilias spectant. |