Monachatus vel monachismus, id est vita monastica monachorum, in quo homo res mundiales repudiat ut se operi spirituali consecret. Vocabulum monachus venit ex Graeco μοναχός, 'solus, solitarius', et primum ad religionem Christianam adhibebatur. Sunt autem modi vivendi similes in aliis religionibus, praecipue in Buddhismo. Sunt multa vocabula sectatores monachismi describentia, sed Latine recentiore generatim vir monasticus monachus et mulier monialis appellantur.
Monachus Buddhisticus Palice Bhikkhu appellatur.
In religione Christiana distinguuntur duo genera monachismi: traditio eremitarum, monachorum omnino solitarium, et traditio coenobitica, secundum quam monachi in monasteriis vivent. Primus eremita Christianus notus fuit Paulus Thebaeus. Vitam Sancti Pauli Thebaei, primi eremitae, S. Hieronymus scripsit (annis 375-377)[1].
Religio Iudaica generaliter ideas caelibatus et paupertatis non suadet. Sed ante eversionem Templi Hierosolymitani florebat traditio Nazaraeorum, secundum quam homo a vino abstinebant, pilos non secabant, et ad mortuos non ingrediebantur. Cum tempus voti completum sit, Nazaraei radebant caesariem et eam Deo offerebant. Sed ab aliis partibus vitae in societate non abstinebant.
Secta Iudaica monachismo similis fuit secta Essenorum, qui saeculis II et I a.C.n. floruerunt.