Familia
Memoria
Franciscus Maria Arouet, agnomine Voltarius[1][2], vel Voltaerius[3] vel etiam Voltairius[4], Francogallice François-Marie Arouet, dit Voltaire (Lutetiae natus die 21 Novembris 1694; ibidem mortuus die 30 Maii 1778), fuit Francicus Aevi Illuminationis scriptor, historicus, philosophus, editor encyclopaedicus, poeta, qui dicacitate, oppugnationibus Ecclesiae Catholicae constitutae, et suasione libertatis religionis, libertatis loquendi, et separationis ecclesiae civitatisque innotuit. Eius opus notissimus est Candide, ou l'Optimisme (Candidus, seu optimismus), satura de philosophia Leibnitiana.
Voltarius, vir ingenio acuto, iura praecipua vel arbitria civium acriter defendit, in quibus sunt arbitrium cuique religionis optandae modo deismo et ius cuique ut iudicio aequo fruatur. Cum leges tunc in Gallia licentiam aperte dicendi coercuerint, consilium tamen audace omnibus Voltarius dabat mutandam esse civitatem totam et ordinem in ea hominum. Acri mente obiurgavit in schedis acerbis ecclesiam Christianorum et institutiones Galliae. Anno 1763 contra iudicium a quo Ioannes Calas mortis damnatus, opus Traité sur la tolérance de tolerantia religiosa scripsit.
Academiae Francicae sodalis, in Academiam anno 1746 cooptatus est. Sodalis etiam fuit Lobiae Les Neuf Soeurs.
Lexica biographica: Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Voltarium spectant. |
Vide Voltarium apud Vicifontem. |