A Specimen fontium typicorum et linguarum, a Gulielmo Caslon, litterarum conditore, factum; ex Cyclopaedia (1728).
Specimen scripti Proto-Sinaitici, unius ex primis (et fortasse primum) scriptis phonemicis.
Alphabetum Graecum in cylice inscriptum.

Abecedarium sive alphabetum est litterarum aliarumve notarum series statuto ordine digesta. Abecedario plerumque litterae alicuius linguae, sicut Graecae aut Russicae, enumerantur. Constat ordinem alphabeticum ad multas res utilem esse, ut puta ad lemmata in encyclopaediis, vocabulariis variisque aliis indicibus reperienda.

In quibusdam abecedariis obsoletas invenimus litteras, quae in solitis inscriptionibus non dantur. Exempli gratia, quaedam abecedaria Etrusca adhibent litteras B, D et O, quae designant appellationes litterarum non in lingua Etrusca praesentium quaeque ergo non inveniuntur in Etruscis inscriptionibus. Alia, ut quae invenimus in Safaiticis inscriptionibus, redigunt litteras ordinibus diversis, unde videtur fuisse instructio litterarum aliquantulum fortuita.

Ex temporibus Romanorum, abecedaria satis multa exstant, nempe in tabellis quibus utebantur lapicidarum discipuli. Ex temporibus Christianorum non tam multa exceptis duobus vasis Carthagine inventis, sed exstant etiam lapides in catacumbis litteris A, B, C, ceteris, inscripti. Nonnumquam litterae ordine leguntur qui studiosos obstupefacit, sicut quae repertae sunt in sepulcro Sancti Alexandri, in via Nomentana sito, huius modi:

   AXBVCTESDR . . . . . .BCCEECHI
   EQGPH. . . .M MNOPQ
   RSTVXYZ

Videtur hoc fuisse exercitamentum quoddam, quod potest comparari cum Lucii Cassii Caeciniani denario, in quo inscriptio est sic:

       AX, BV, CT, DS, ER, FQ, GP, HO, IN, KM 

Hieronymi gratias possumus huiis arcani sensum extricare. Refer enim ipse discipulos, ut memoriam exercerent, discere debuisse abecedarium bifariam, iunctis A cum X et ita porro.

Lapis Romae anno 1877 repertus, qui originem ducit a saeculo sexto vel septimo, videtur in usu fuisse in schola quadam ut exemplar quo disceretur abecedarium, quod durationem demonstrat antiquorum docendi morum.

Aevo Medio abecedaria inveniuntur in ecclesiis, monasteriis, aliisque aedificiis ecclesiasticis.

Abecedariis attribuebantur vires supernaturales. Litteraeque sensús arcanos habebat devotorum interpretatione. Notae sunt series ABRACADABRA et SATOR AREPO TENET OPERA ROTAS, quae a talibus exercitamentis litterarum originem ducunt.

Extant etiam carmina psalmique abecedarii, sicut Psalmus 119, cuius alii versus aliis incipiunt ordine litteris.

Sensu abstracto, abecedarium est systema litterarum alicuius linguae quod potius vocatur alphabetum.

Abecedarium Latinum

Si plus cognoscere vis, vide etiam Abecedarium Latinum.
Usus abecedarii Latini in papyro.

Abecedarium Latinum in multis linguis usurpatur quarum multae etiam alias litteras habent quae abecedario cognatae sunt, e.g. alphabetum Nordicum.

Abecedarium Latinum litteras magnas et parvas habet, velut A et a, B et b, C et c, etc. In antiquis temporibus homines non nisi litteris magnis scribebant, quae autem alias in formas variabantur cum in papyro scribebatur.

Abecedarium Latinum habet:

Abecedarium Nordicum

Si plus cognoscere vis, vide etiam Abecedarium Nordicum.

Sueticophoni utuntur Abecedario Nordico tribus litteris ä, ö , å additis quae eos sonos designant, qui Abecedarium Phoneticum Internationale notis æ, ø, o notantur.

Abecedarium Graecum

Si plus cognoscere vis, vide etiam Abecedarium Graecum.
Abecedarium Graecum
Α α Alpha Β β Beta
Γ γ Gamma Δ δ Delta
Ε ε Epsilon Ζ ζ Zeta
Η η Eta Θ θ Theta
Ι ι Iota Κ κ Cappa
Λ λ Labda Μ μ My
Ν ν Ny Ξ ξ Xi
Ο ο Omicron Π π Pi
Ρ ρ Rho Σ σ ς Sigma
Τ τ Tau Υ υ Ypsilon
Φ φ Phi Χ χ Chi
Ψ ψ Psi Ω ω Omega
systema numerale
αʹ 1 ιʹ 10 ρʹ 100
βʹ 2 κʹ 20 σʹ 200
γʹ 3 λʹ 30 τʹ 300
δʹ 4 μʹ 40 υʹ 400
εʹ 5 νʹ 50 φʹ 500
ϝʹ ϛʹ στʹ 6 ξʹ 60 χʹ 600
ζʹ 7 οʹ 70 ψʹ 700
ηʹ 8 πʹ 80 ωʹ 800
θʹ 9 ϙʹ ϟʹ 90 ϡʹ 900

Abecedarium Hebraicum

Si plus cognoscere vis, vide etiam Abecedarium Hebraicum.
litterula derivatus sonus
א aleph e bove derivatus est. a
ב beth e domo derivatus est. b
ג gimel e camelo derivatus est. g
ד daleth ex ianua derivatus est. d
ה he e cavo aeris derivatus est. h
ו vau e clavo derivatus est. v
ז zaiin ex armis derivatus est. z
ח heth e saepto derivatus est. h (durus)
ט teth e serpente derivatus est. t
י iod e manu derivatus est. i
כ, ך caph e manus cava derivatus est. c
ל lamed e stimulo derivatus est. l
מ, ם mem ex aqua derivatus est. m
נ, ן nun e pisce derivatus est. n
ס samech e palude derivatus est. s
ע hain ex oculo derivatus est. a
פ, ף pe ex ore derivatus est. f
צ, ץ tsade ex unco derivatus est. ts
ק coph ex occipite derivatus est. q
ר res e capite derivatus est. r
ש sin e dente derivatus est. s
ת thau e cruce derivatus est. t

Abecedarium Arabicum

Si plus cognoscere vis, vide etiam Abecedarium Arabicum.
Abecedarium Arabicum
ا Alif ب Beh

Abecedarium Cyrillicum

Si plus cognoscere vis, vide etiam Abecedarium Cyrillicum.
Abecedarium Cyrillicum
А Б В Г Ґ Д Ђ
Ѓ Е Ё Є Ж Ѕ З
И І Ї Й Ј К Л
Љ М Н Њ О П Р
С Т Ћ Ќ У Ў Ф
Х Ц Ч Џ Ш Щ Ъ
Ы Ь Э Ю Я    
Litterae non slavicae
Ӑ Ә Ӕ Ҕ Ӗ Ғ Ӏ
Ӂ Җ Ӝ Ҙ Ӟ Ӡ Ӣ
Ӥ Ҡ Қ Ҟ Ҝ Ң Ҥ
Ө Ӧ Ҧ Ҫ Ҷ Ҹ Ӵ
Ҽ Ҿ Ҩ Ҳ Һ Ҭ Ҵ
Ӳ Ӯ Ү Ұ Ӱ    
Litterae antiquae
Ҁ Ѹ Ѡ Ѿ Ѻ Ѣ ІА  
Ѥ Ѧ Ѫ Ѩ Ѭ Ѯ Ѱ
Ѵ Ѷ Ѳ        

Аа [a]

Бб [b]

Вв [v]

Гг [g]

Дд [d]

Ее [jɛ]

Ёё [jo]

Жж [ʐ]

Зз [z]

Ии [i]

Йй [j]

Кк [k]

Лл [l]

Мм [m]

Нн [n]

Оо [o]

Пп [p]

Рр [r]

Сс [s]

Тт [t]

Уу [u]

Фф [f]

Хх [x]

Цц [ts]

Чч [tɕ]

Шш [ʂ]

Щщ [ɕɕ]

Ъъ Indicates non-palatalization

Ыы [ɨ]

Ьь [ʲ]

Ээ [e]

Юю [ju]

Яя [ja]

Abecedarium Uncialis Minuscula

Si plus cognoscere vis, vide etiam Abecedarium Uncialis Minuscula.

λ φ c δ ŧ ƒ ζ η ı к ﺎ λ\ λı ο ŗ ф ŗζ ς т υ ςζ ζς ∫

Abecedaria ficticia

Pars poematis quenya Namárië in tengwar suo abecedario et transcriptu Latino.

Nonnulla opera in cultura populari habent abecedaria ficticia quae ad varias linguas simulatas saepe adhibentur. Notissima abecedaria ficticia sunt e.g. tengwar, aurebesh, abecedarium klingon, Antiquorum abecedarium, et abecedaria Hylian. Multa opera etiam varii typi abecedarii Latini habent.

Tengwar ad linguam quenya in J.R.R. Tolkien Terra Media utitur. Forma pulchra habet ubi litterae curvatae et aut cursivae aut non sunt. Aurebesh in Star Wars ad linguam Anglicam utitur et formam futuram habet. Abecedarium klingon in Star Trek litteras infestas et aceras habet, ad Klingon sermoni barbarico usum. Abecedarium Antiquorum in Stargate, aut Ancients Anglice, forma quadratica consistit et ad eorum linguam adhibetur, in lingua Latina archaica ficticia fundatam. Varia abecedaria Hylian in The Legend of Zelda sunt ubi in variis ludis electronicis apparent, et ad varias linguas Hylian adhibentur, quas non sunt sed in modo linguae Anglicae monstrantur.

Nexus interni

Bibliographia

Nexus externi

Vide abecedarium in Victionario.
Vicimedia Communia plura habent quae ad abecedarium spectant.