Wikipe-tan ("Vicipaediola") est persona quae figuras tritas modo mangae et animis continet.
Hayao Miyazaki, unus ex animatoribus celeberrimis, "deus animis" appellatus.
Othonographia[1] ex Momotaro's Divine Sea Warriors (1944), prima longioris taeniae pellicula animis.
Akihabara districtus Tocii est locus subculturae otakuum in Iaponiā.

Anime (animis, n.; Iaponice アニメ, Anime; Anglice anime), quod est apocopata vocabuli Anglici animation pronuntiatio Iaponica, animationem significat. Extra Iaponiam, hoc vocabulum vulgo animationem Iaponicam demonstrat. Definitio aliquando circumiectu variatur.[2] In civitatibus Anglice loquentibus, hoc nomen usitatissime ad nubeculas animatas Iaponicas spectat.[3]

Quamquam primum anime Iaponicum notum anno 1917 factum est, multaeque animationes Iaponicae decenniis sequentibus divulgatae sunt, proprius animis modus decennio 197 evolutus est —insigniter in operibus Osamu Tezuka— et extra Iaponiam decennio 199 latissime notus est.

Anime, sicut manga, magnam audientium frequentiam in Iaponiā et certam approbationem per orbem terrarum habet. Distributores anime per emissiones televisificas, recte per taenias visificas vel per interrete et per theatrum divulgare possunt.

Exempla animis manu aut computatro effecta fiunt. Anime in seriebus televisificis, pelliculis, taeniis visificis, ludis computratalibus televisicisque, praeconiis mercatoriis, et divulgationibus interretialibus adhibetur atque plurima fictionis genera attingit. Cum commercium animis in Iaponiā cresceret, populi favorem in Asiā Orientali et Asiā Meridio-Orientali consecutum est.

Terminologia

Iaponica verbum anime est abbreviatio animēshon (アニメーション), ab Anglica verbum animation mutuata, ad litteram "animationem" in Iaponica.

Historia

Formati

Genera

Genera demographica

Genera thematica

Index operum anime

Nexus interni

Notae

  1. Confer Neograecum vocabulum οθονογραφία
  2. Steven T. Brown, Cinema Anime (Palgrave Macmillan, 2006), 7.
  3. "anime - Definition from the Merriam-Webster Online Dictionary". Merriam-webster.com. 2010-08-13 

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Anime spectant.