![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Beta oxidatio est iter metabolicum quattuor graduum, qui in mitochondriorum matrice eukaryotorum, in cytosolo[1] autem prokaryotorum procedit et acetylo coenzymo A (CoA), NADH, FADH2 adiuvantibus ad acida adipata deponenda spectat[2]. Intrant CoA in cyclum acidi citrici, NADH et FADH in catenam electronum transferentem. Ita beta oxidation non solum via catabolica acidorum adipatorum est, sed his de cursibus etiam generationi ATP necessaria est[3].
Mala beta oxidationis hypoglycaemiam, musculorum imbecilitatem, cardiomyopathiam, hepatopathiam, symptomata neurologica ostendunt. Pleraque earum a vitio genetico procedunt.
Lipida structurae metabolismoque organismi necessaria sunt. Acida adipata sunt simul pars nutrimentorum ac vectores energiae corporis maiores, quae immediate post cenam in adipocytos transferuntur:
Praecipue inter cenas vero atque temporibus necessitatum auctarum acida adipata transformata corpori energiam ATP dant. Insuper noctu musculi imprimis cordis atque iecur energiam de beta oxidatione generatam requirunt, quo fit, ut eo tempore ex adipocytis, in quibus lipida triacyloglycerola seponuntur, acida adipata longarum catenarum liberentur:
Ut glucosum etiam acida adipata oxidationem cum formatione doixidi carbonii et aquae patiuntur.
Cum plantarum et animalium acida adipata non libere in organismis suis retinentur, sed eorum trina uni glyerolo moleculae coniungi solent, nimirum cibi pars pinguis maiore in parte his triacyloglycerolis constituta est. In antro intestinali ergo copia triacyloglycerolorum invenitur, quae vero epithelium intestinale transgredere non potest. Pro eo hydrolyse per enzyma facta opus est, quod simpliciter dictum significat, ut aqua addita moleculae magnae seiunguntur. Moleculae minores, acida adipata (triacyloglycerola bina et singulum 2-monoacyloglycerolum) facilius in epithelium migrare licunt, in quo intra reticulum endoplasmaticum denuo triacyloglycerola formantur. Ope chylomicronorum vectura massa pinguis trans sanguinem mittitur.
Generantur adipocyti ex cellulis mesenchymaticis praecursoriis ope adipogenesis. Adipocyti textum adiposum constituunt. In organismis inveniuntur duo genera adipocytorum: albi (4extus adiposus albus) et fusci (textus adiposus fuscus). Intra adipocytos lipida in vacuolis magnis triacyloglycerola ("triglycerida"), ester glyceroli triplex cum tribus acidis adipatis, seposita sunt. Hydrolysis ope triglycerida in glyerolum et acida adipata libera transeunt. Enzymum, quod ad hydrolysem respondet, est lipasis adrenalino pendens.
Ope lipolysis acida adipata in sanguinem liberantur, ubi albumino, ex 585 aminoacidorum constituto proteino, coniuncta, sunt. Haec vincula albumini et acidi adipati per sanguinem in locos destinatos ut cardiomyocytos portantur.
Acida adipata energiam in corpus afferunt, quae ope et beta oxidationis et phosphorylationis oxidativae in ATP transformatur. Praecipue si cena priore tempus longius effluxisset, energia ATP minus e glucoso sed potius ex acidis adipatis generatur. Constituit quodque acidum adipatum ex acido carboxylico cum catena aliphatica longa.
Ante transitum trans membranam mitochondrii moleculae acido adipato alia molecula addenda est: coenzymum A (CoA):
Coniunctio haec in cytoplasmate immediate ante mitochondrii membrana externa enzymo transmembranaceo ligasi adipato acylo catena longa coenzymi A fit.
Acylo-CoA cum catena longa in mitochondrium solide transmigrare non potest, quia membrana interna id non permittit. Carnitinum est substantia, accumulata ope enzymorum transportatoris carnitini OCTN2 intra cytoplasma deinde carnitini acylocarnitini translocasis (CACT) in mitochondrii spatium intermembranaceum, per quam acida adipata trans membranam mitochondrialem internam gestantur.[4] Adipata acida estera cum acylo-CoA et carnitino formant; mutatio chemica inter se transesterificatio ("acidum adipatum ab altero estero ad alterum ester facito") nominatur. Huic reactioni transesterificationi constans aequilibrium valore fere 1 est, quod energiam fere eandem inter quodque ester (R-CO-S acylo-CoA et R-CO-C carnitini) indicat. Denique vectura trans membranam mitochondrialem ope enzymorum duorum fit: carnitini palmitoylotransferasis 1 (CPT 1) et carnitini palmitoylotransferasis 2 (CPT 2)[5].
Plerisque corporis cellulis mitochondria insunt. In eis quaeque itinera metabolica fiunt, ut cyclus acidi citrici (pars primae spirationis intracellularis, consumptio H2O, liberatio CO2) et phosphorylatio oxidativa (pars secunda spirationis intracellularis, catena electrona transferens, "consumptio" O2). Beta oxidatio in matrice mitochondrialis fit, ita in proximitate enzymorum energiam ATP generantium (ut ATPasis) locata est.
Aequatio generalis beta oxidationis est:
Cum acido adipato in matrice mitochondriali quoque cyclo duo atoma carbonii de acido adipato secantur in acetylo coenzymi A formationem requisita. Pro eo gradus quattuor necessarii sunt, dehydrogenatio, hydratatio, oxidatio, thiolysis:
Gradus primum. Ita acidi adipati vinculum duplex inter C2 et C3, ope enzymi acylo coenzymi A dehydrogenasis, formans, trans-delta 2-enoylo coenzymum A nominatum.
In gradu secundo trans-delta 2-enoylo coenzymum A ipsum per enzymum enoylo coenzymi A hydratasem in L-3-hydroxyacylo coenzymum A convertitur.
In gradu tertio e L-3-hydroxyacylo coenzymo A 3-ketoacylo coenzymum A per enzymum 3-L-hydroxyacylo CoA dehydrogenasis (HAD) oritur.
In gradu quarto sectio β ketoacylo coenzymi A, demum formatio acetylo CoA fiunt.
Saepe mala beta oxidationis mutatione genetica causa apparent, quod est, ut una functionum mitochondrialium diminuta sit.
Nuper nexus inter beta oxidationem, glycolysem et cancrum suspicantur[6].
![]() |