Consilium Europae[1] (Anglice: Council of Europe, Francogallice: Conseil de l'Europe) est consociatio gentium Europae die 5 Maii 1949 fundata, cuius hodie 46 civitates[2] participes sunt. Consilii sedes est Argentorati. Eius linguae officiales sunt Anglica et Francogallica, sed etiam aliis linguis utitur, e.g. in situ interretiali suo linguis Italiana, Russica et Theodisca.
Propositum Consilii Europae est "concordia in varietate" Europae per democratiam, regnum legis, respectum iurum humanorum et iurum minoritatis in spiritu tolerantiae et pacis. Ad iura humana promovenda Tribunal Europaeum a iuribus humanis habet secundum Conventionem Europaeam ad iura hominis defendenda.
Die 25 Februarii 2022, statum legatus Russiae ut poena ex invasione in Ucrainam abrogavit, et die 16 Martii 2022, totum stutum Russiae exclusum est.[3]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Consilium Europae spectant. |
Iacobus Camille Paris 1949 • Leo Marchal 1953 • Ludovicus Benvenuti 1957 • Petrus Smithers 1964 • Lujo Tončić-Sorinj 1969 • Georgius Kahn-Ackermann 1974 • Franciscus Karasek 1979 • Marcellinus Oreja Aguirre 1984 • Catharina Lalumière 1989 • Daniel Tarschys 1994 • Gualterus Schwimmer 1999 • Terentius Davis 2004 • Thorbjørn Jagland 2009 • Maria Pejčinović Burić 2019 | |
Benelux · Civitas Unita · Consilium Europae · Consilium terrarum septentrionalium · Conventus Balticus · Consociatio Europaea liberi commercii · Grex Vissegradensis · GUAM · Organizatio Cooperationis Oeconomicae Ponti Euxini · Pactio liberi commercii Europae centralis · Spatium oeconomicum Europaeum · Spatium peregrinationis commune · Unio Europaea · Unio telonialis Unionis Europaeae · Zona euronis · Zona Schengensis