A summa et laeva ad imam et dextram, vel a summa ad imam (mobile): varii homines rident: ex Afgania, Tibeto, Brasilia, Malaesia.
Hadith Muhammad al-Baqir de festivitate.
Boris Yeltsin et Gulielmus Clinton ioco fruuntur, contra differentias linguae.
Miratio est elementum festivitatis.
Calix cerevisiae a Camden Town Brewery (Londinii) factus.
Scaenographia quaesita effectui comico adhibita pro turri inclinata Pisis.

Festivitas, etiam facetiae et lepos in iocando,[1] est inclinatio usuum ad risum provocandum et oblectationem praebendam. Humor, vocabulum in nonnullis linguis hodiernis, ex medicina humorali Graecorum antiquorum derivatur, theoria quae docebat aequilibrium fluidorum in corpore humano, humores appellati, valetudini animique motibus imperari.

Homines omnium aetatum culturarumque festivitati respondent. Plures homines festivitatem experiri possunt, se aliqua re ridicula oblectantes, ridentes, subridentes, et ergo sensum festivitatis habere putantur, homo enim quo carens rem ipsam ut videtur inexplicabilem, absonam, etiam irrationalem putare potest. Quamquam per iudicium personale ad ultimum decretum, gradus per quem homo aliquam rem festivam putat multis variabilibus innititur, quae locum geographicum, culturam, maturitatem, gradum educationis, intelligentiam, et contextum amplectuntur. Exempli gratia, pueri slapstick sicut exhibitiones puparum Punch et Judy vel adumbrationes Tom et Jerry spectare malle possunt, quorum natura corporea eis patet. Ex contrario, urbana festivitatis genera, sicut ironia et satura intellegentiam significationis contextúsque socialis poscunt, et ergo spectatores maturos allicere solent.

Historia

Graecia antiqua

Occidentalis festivitatis theoria in scriptis Platonis coepit, qui Socrati (personae semihistorico) in dialogo Philebus sententiam tribuit quae dicit essentiam rerum ridicularum est ignorantia in infirmis, qui irrisi ulcisci non possunt. Deinde, in philosophia Graeca, Aristoteles, in commentatio de rebus poeticis (1449a, pp. 34–35), proposuit deformitatem quae stomachum non movet festivitati fundamenta esse.

India

In antiquo dramate Sanscritico, Natya Shastra Bharata Muni festivitaten (hāsyam) definiebat unum ex novem navis rasis, praecipuis rasis (responsis animi motús), quae in spectatoribus per bhavas inspirari possunt, imitationes animi motuum quas histriones agunt. Quaeque rasa cum certa bhava in scaena acta consociatur.

Rationes

Taxinomia

Sunt multae felicitatis taxinomiae; hic index ad pipiationes festivas digerendas a Iulia Taylor Rayz anno 2012 adhibitus est.[2]

  1. Fabellae
  2. Fantasia
  3. Contumelia
  4. Ironia
  5. Ioci
  6. Observationalis
  7. Locus allatus
  8. Lusus personarum
  9. Deprecatio sui
  10. Obscenitas
  11. Lusus verborum
  12. Aliae res

Notae

  1. D. P. Simpson, ed., Cassell's Latin Dictionary, ed. 5a (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), 730.
  2. "Automatic Humor Classification on Twitter". 2012 .

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Vide festivitatem in Victionario.
Vicimedia Communia plura habent quae ad photographemata festivitatis spectant (humor, Humor).