Wikidata Franciscus de La Rochefoucauld
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus de La Rochefoucauld: imago
Franciscus de La Rochefoucauld: imago
Nativitas: 15 Septembris 1613; Lutetia
Obitus: 17 Martii 1680; Lutetia
Patria: Francia

Familia

Genitores: François V de La Rochefoucauld; Gabrielle du Plessis-Liancourt
Coniunx: Andrée de Vivonne
Proles: François VII de La Rochefoucauld, Charles-Paris of Orléans

Insignia heraldica

Franciscus de La Rochefoucauld: insigne
Franciscus de La Rochefoucauld: insigne

Franciscus VI Dux de La Rochefoucauld (Lutetiae die 15 Septembris 1613 natus; ibidem die 17 Martii 1680 mortuus) fuit illustris scriptor et moralista Francicus qui inter alia aphorismorum suorum notus est; aestimationem sui superbiam positivam putans de libero arbitrio et vanitate humana scripsit.

Vita

Opus Maximes in interpretatione Esperantica a Gastone Waringhien, 1935

Princeps Marcillac - ita ei nomen usque mortem patris, ducis Francisci V, fuerat - mox tirocinium militare posuit. Tum ei rixae contra Richelaeum et Mazarinum impactae sunt. Amasius fuit ducissae formosae de Longueville quae femina eum reconciliavit cum curia, Mazarino defuncto.

Hinc ingeniositas eius efflorebat, quem mulieres celebres perquam magnificabant atque diligebant (Madeleine de Souvré, Maria de Rohan-Montbazon, Maria de Rabutin-Chantal et ante omnes Maria Magdalena de La Fayette). Opus eius »Mémoires« imaginem temporis sui valde captantem reddit, quamvis in memorialibus conficiendis auxiliatum sit. Editum est prima vice Agrippinae anno 1662.

Maxime autem notum est opus »Réflexions ou Sentences et maximes morales«, quod saepius titulum brevius portat i.e. »Maximes«. Sententiae istae nonnumquam paradoxae, satura atque realismo acri divites, egoismum atque hedonismum personant. Omnino mores bonos sub fucosae superstitionis mantello volubiliter atque ingeniose negant genere scribendi sobrio adhibito. Inde Francogalli id opus vere et iure classicum esse putant. Scriptor ipse quinquies edidit opus suum »Maximes«, primum anno 1665; versio amplissima aphorismis DIV editio anno 1678 in lucem est prolata. Sed liber praetitulatus »Oeuvres inédites de Larochefoucauld« editus est a Barthélemy anno 1863 revera tantummodo variationes pusillas offert.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum de La Rochefoucauld spectant.