Fridericus Augustus Wolfius.

Fridericus Augustus Wolfius[1] (natus Hainrode in oppido die 15 Februarii 1759; mortuus Massiliae die 8 Augusti 1824), philosophiae paedagogiaeque professor apud Salinarum Saxonicarum Universitatem fuit philologus Germanicus et studiosus aevi antiqui et de interpretatione Symposii Platonis.

Inprimis notus est suis Prolegomenis ad Homerum, quae sunt prooemium in editione sua carminum epicorum Ilias et Odyssea. Omnes usque ad suum ipsius tempus controversias recensens cum Christiano Amadeo Heyne, magistro suo disputavit, "Homerus" utrum unus fuerit an complures coniectandi sint, porro quis quando ea carmina incohaverit et perfecerit: quaestiones, quae ab aequalibus comprehensive Homerische Frage (quaestio Homerica) nuncupatae sunt. Quam disputantes cum docti omnia argumenta in utramque partem sagacissime pertractarent (et vehementissime inter se certarent), de ista re demum ea scientia et disciplina, quam philologiam nuncupamus, hodierna - non iam solas manuscriptorum variationes comparans - re vera orta est.[2]

Vita

Wolfius ab 1777 usque ad annum 1779 philologiae Gottingae studuit. Deinde professor Almae Matris Halensis et socius cuiusdam academiae scientiarum factus est. Inter adiutores fuerunt Gulielmus von Humboldt, Ioannes Volfgangus Goethius, et Fridericus Schiller.

Opera

Notae

  1. Prolegomena ad Homerum . . . scripsit Frid. Aug. Wolfius, vol. 1 (Halis Saxonum: e libraria Orphanotrophei, 1795).
  2. Carolus Conradus Lachmann philologus theodiscus Wolfii methodum dissecandi ad Kleinliedertheorie (theodisce rationem carminum parvorum) explicavit et ad textus perquirendos, qui in aliis linguis scripti sunt, adhibuit. Hac ratione nisus sibi persuaserat Nibelungenlied (carmen Nibelungorum), lingua theodisca superiore media (mittelhochdeutsch) scriptum, confectum esse e viginti carminibus singulis inter se primo non conexis. Ita certamina de methodis philologiae transgressa sunt circulo linguis classicis studiorum .

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi