Palindromus (ex verbo Anglico palindrome, ex verbis Graecis πάλιν 'iterum' + δρóμος 'via, cursus'; in lingua Graeca hodierna καρκινικὴ επιγραφή 'inscriptio cancrorum' vel καρκίνοι 'cancri') est verbum, locutio, sententia, numerus, vel alia unitatum series quae a fronte et a tergo eundem ordinem habet, accommodationibus punctuationis et disiunctionum verborum neglectis. Praeterea etiam vocabula vel sententiae palindromi appellantur quae a fronte et a tergo non eundem sensum habent. Compositio litterarum in palindromis est exemplum scripturae coactae.
Hic palindromus Friderico Augusto Wolfio philologo claro germanico attribuitur. Auctor eo carmine ut augurio Trafalgaris pugnae conscripto iam ad interitum Napoleonis allusit. Admirabili arte versificandi et prorsus et retrorsus legentibus formam distichi integri praebet, si vocabulum ultimum in alterum versum transferatur:
Wolfium auctorem esse veri simile est, quia Universitate Hallensi anno 1806 a Napoleone sublata orbus professione philologica fuit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad palindromos spectant. |