Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Hormon adrenocorticotrophinum sive corticotrophinum (abbreviatura internationalis: ACTH)[1] est hormon polypeptidum undequadraginta aminoacidorum a lobo anteriore hypophysis liberatum tum glandulas adrenales stimulans. In glandulis adrenalibus ACTH liberationem hormontum aldosteroni atque synthesem glucocorticoidorum gubernat[2].
ACTH est pars axis hypothalamici-pituitarii-adrenalis: primo quaeque incitatio in hypothalamo liberationem hormonis corticotrophinum liberantis (CRH) perficit. CRH causa tum ACTH per glandulam pituitariam liberatum est. Deinde ACTH ipsum in glandulas suprarenales cortisolum liberari perficit. Ergo malum axis hypothalami-pituitariae-suprarenalis reactionem corporis incitationis mutat. Fluxus haud magnus signum insufficientiae suprarenalis secundariae (malum glandulae pituitariae) vel tertiariae (malum hypothalami) est. Superest ACTH in insufficientia suprarenali primaria morbo Addisoniano.
ACTH primum anno 1933 descriptum est[3].
Hormoni adrenocorticotrophino 39 aminoacida sunt.