Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Glandulae adrenales Glandulae suprarenales | ||
---|---|---|
Cognitores | ||
TA | A11.5.00.001 | |
Anatomia | ||
Situs glandulae supra renes, in spatio retroperitoneali. | ||
Systema | endocrineum |
Glandula adrenalis sive glandula suprarenalis[1][2] est gemina glandula endocrinea, quae supra utrumque renem sita est. Constituta est duabus ex partibus, cortex et medulla. Hae glandulae varia hormonta, inter quae et glucocorticoida et adrenalinum, effundunt. Gubernatio per hormonta cerebralia fit.
Insufficientia corticis glandularum renalium vocacitur morbus Addisonianus. Si rarius, at repentino, paucis sub horis morbus aggravescat, crisis Addisoniensis vel crisis adrenalis dicitur[3].
In animalibus non paucis ambo glandulae organa, cortex et medulla, separata iacent: organum corticale enim et organum medullare.
Sitae sunt glandulae suprarenales, una cum renis, in spatio retroperitoneali, circumclusae renis capsulis et fibrosa et adiposa, velut organi capsula.
Utraque glandula galeri - latere dextro triangularis, laevo lunati - instar videtur, supra renem basi imposita. Videntur utroque latere basis, facies posterior, msrgo superior, margo medialis, dextro etiam apex. Utriusque glandulae pondus est 5-15 g.
In adultis ponderis relatio inter renem et glandulam est 30:1 (in neonatis 3:1).
Providentia sanguinea abunde videtur. Utraque glandula suprarenalis sanguinem arterialem uniformiter trium arteriarium suprarenalium ope recipit. Effluxus venosus utriusque lateris diversus est, at invenitur utroque latere vena suprarenalis. Vasa lymphacea in regiones et lumbalis et coeliacam currunt. Connectitur quoque utraque glandula suprarenalis cum systemate nervoso autonomico.
Arteriae. Utrique glandulae suprarenali tres arteriae ex arteria phrenica inferiore et arteria renali affluunt: Arteriae suprarenales superior, media, inferior. Arteriarum variantes descriptae sunt[4].
In sectione histologica divisio inter capsulam (partem minorem), corticem sive substantiam corticalem (partem maiorem, usque ad 80%), et medullam sive substantiam medullarem visibilis est. Sine coloratione histologica cortex color flava, at medulla color rubescens ostendunt. Inter sustantias corticales et medullares reperiuntur fasciculi textuum connectivorum. Capsula adiposa ex textu adiposo, capsula fibrosa ex textu connectivo formantur.
In cortice adultorum ipso distinguuntur tres zonae, ab externa ad internam:
Nimirum cellularum formae ab externis ad internas mutat, globuliformibus enim ab externis ad cylindricas internas.
In vitae cursu relationes inter tres eas zonas constanter commutatur, sub aetatibus enim atque sub status contentionis animi.
In neonatis zonae glomerulosa et reticularis tenuiores videntur, posteaquam vialiter crescunt; denique in pubertate illarum latitudines maiores et clariores apparent. Imprimis in feminis distributio triplex clare visibilis est.
Zona fasciculata autem contentione animi chronica latior apparet, quia hormontis ACTH ope lipida magis accumulari putatur.
Constituta est medulla ex cellulis epithelialibus polygonalibus. Colorationes histologicae, quae chromium continent, cellulis his chromii sales acceptis, colorationem fuscum dant, hac de causa cellulae chromaffinae, rarius phaeochromaticae, nominatae sunt.
Utraque pars, cortex et medulla, procreationem separatam (originem dualem) ostendit. Origo corticis est mesodermatis; medulla autem ab ectodermate formatur. Uterque cortex una cum utroquo gonado, ovario vel teste, ab plica genitali (in embryone locis renium inferiorum) derivantur, nimirum interdum textus aberrans glandulae adrenalis inter renes et plexum testicularem inveniri potest[5].
Cortex glandulae suprarenalis ex coelomatis epithelio et plicae genitalis crescit. Coeloma in utero cavitas embryonis inter intestinum et corporis parietem externum formatur.
Medulla autem de plicae neuralis derivatur.
Corticis et medullae munera sunt diversa: Cellulae corticis genera tria hormontum secernunt: mineralocorticoida, glucocorticoida, hormonta sexualia. Cellulae medullae autem sunt pars systematis nervosi autonomici. Ut in anatomia sub aspectu physiologica glandulis supraerenalibuss late duo organa separata insunt, hac de re separatim disserenda.
Glandulae suprarenales tria genera hormontum secernunt: mineralocorticoida, glucocorticoida, androgena. Coniuncta est generatio mineralocorticoidorum cum sanguinis pressione, glucocorticoidorum cum contentione enervante biologica, androgenorum cum sexualitate. Olim se unice ea in sanguinem liberare putatum est, hodie tamen synthesis extraadrenalis omnium trium generum nota est[6]. Gubernatio principalis per hypothalamum partem cerebri et glandulam pituitariam (axem HPA - hypothalamicum–pituitarium–adrenalem - dictum) oritur.
Intra zona glomerulosa canales iontici calcii tensione pendentes locati sunt[7].
Mineralocorticoida, per receptoria propria (receptoria mineralocorticoidorum), mutationes aequilibriorum natrii Na+ et kalii K+ et aquae H2O, ita etiam sanguinis pressionis efficiunt[8]. Mineralocorticoidum aldosteronum
Vice versa insufficientia glandularum cum generationis deminutione mineralocorticoidorum valores minores natrii, at kalii altiores.
Axis HPA actiones et retroactiones inter cerebri hypothalamum et per hormon resolvens CRH (corticotropini resolvens hormon) hypophysem (= glamdulam pituitariam), denique per hormon ACTH (adrenocorticotropinum hormon) cortices glandularum suprarenalium describit. Munus axis HPA est synthesis corticoidorum adrenalium gubernandi.
Generant corticis cellulae ex cholesterolo plus quam triginta hormontum steroidorum, quae cellularum itinera metabolica, per exemplum, gluconeogenesem catalysant. Tria genera hormontum steroidorum nota sunt: mineralocorticoida, glucocorticoida, androgena; eorum synthesis quaedam cytochromata P450 enzyma requirit.
Substantia principalis est cholesterolum, cum atomis carbonii viginti septem (C27) et nucleo cyclopentanoperhydrophenanthreno. Conversionis primae in pregnenolonum, cum carbonii atomis viginti unis (C21), enzymum mitochondriale cholesteroli desmolasis, CYP11A, necesse est. Pregnenolono exeunte partitio fit:
Adrenocorticotropino hormono (ACTH) stimulata synthesis aldosteroni in zona glomerulosa fit: Ex cholesterolo enzymi CYP11A1 ope oritur pregnenolonum, deinde progesteronum fabricatur, post hoc 11-deoxycorticosteronum, corticosteronum, 18-hydroxcorticosteronum, demum aldosteronum.
Mineralocorticoidum naturale principale, aldosteronum, ex cholesterolo in gradibus sex formatur:
Synthesis cortisoli in corticis adrenalis strato medio (zona fasciculata) fit.
Extra glandulas adrenales ex cortisolo formantur cortisonum (abhinc tetrahydrocortisonum et allo-tetrahydrocortisolum), 18-hydroxycortsolum (dein oxocortisolum), tetrahydrocortisolum, allo-tetrahydrocortisolum.
In senectute degeneratio zonae glomerulosae observatur[10]. Chronica animi contentione et mentis morbis latitudo conspicue aucta zonae fasciculatae observari potest[11]. Aldosteronismus primarius sive syndroma Conn ad generationem aldonsteroni immoderatam spectat. Insufficientia corticis glandularum suprarenalium morbus Addisonianus nominatur. Rarissime mutationes geneticae geni ABCD1 cum glandulae insufficientia quoque coniunctae sunt: adrenoleucodystrophia[12][13] et adrenomyeloneuropathia[14]. Interdum glandularum tumores adenomata observantur[15].