Familia
Memoria
Isaacus Newtonus,[1] vel Isaacus Newton (-onis, m.),[2][3][4][5][6] Anglice Isaac Newton (anno 1642, die 25 Decembris secundum calendarium Iulianum natus; mortuus die 20 Martii 1727)[7] fuit physicus, mathematicus, astronomus, philosophus naturalis, alchemista, et theologus Anglus, qui "a multis scientista maximus et momenti maximi qui umquam vixit"[8] habetur. Eius libellus Philosophiae Naturalis Principia Mathematica, anno 1687 editus, fundamenta mechanicae classicae exponit. Quod opus gravitationem universam et tres leges motus offert, quae scientificum universi corporei conspectum per proxima tria saecula dominata est. Newtonus monstravit motum rerum in Tellure et corpora caelestia ab eadem copia legum naturalium gubernari per constantiam legum motionis planetariae Kepleranarum et suae rationis gravitationis demonstratam, ergo heliocentrismum tandem refellens et Revolutionem Scientificam promovens. Newtonus fuit praeses Regalis Societatis Londinii, in quam anno 1672 cooptatus fuerat, exinde ab anno 1703 usque ad annum 1727. Praeterea, opera sua Latine exaravit.
Newtoni pater, ovium altor efficax et titulo Lord of the Manor ornatus, ante filium natum mortuus est. Anno 1646 mater eius iterum matrimonium iniit, Isaacus apud aviam Woolstropiae manebat, ut titulum servaret.[9] Vitrico autem mortuo, mater Woolstropiam rediit. Sunt, qui difficilem eius ingenium in diremptione novem annorum a matre ponant. Mater filium duodecim annos natum misit in publicum Granthami ludum litterarium[10]. Anno 1660, cum Newtonus aetatis duodevicesimum annum egit, ad Collegium Trinitatis Universitatis Cantabrigiensis transiit, ubi 1664 artium baccalaureus factus est.[11] Collegium autem anno 1665 propter Pestem Londinensem clausum est, quare in patriam domum revertit, ubi sequentibus annis se studiis opticae, algebrae, et mechanicae dedidit.
Tum Cantabrigiae Platonismus viguit. Newtoni notae illo tempore scriptae, quas Quaestiones quaedam philosophicae intitulavit, demonstrant eum et cogitationibus Cartesianis et atomismo Petri Gassendi et Platonismo Henrici Mori imbutum esse. Hae cogitationes, quamvis prorsus diversae, ex tunc philosophiam naturalem Newtoni constituerunt.
Quadragena anno 1667 dimissa Newtonus socius Collegii Trinitatis Cantabrigiae factus est, quo cum honore coniuncta erat, ut 39 articulis Ecclesiae Anglicae assentiret et caelibatum promitteret, praeterea inter septem annos ad ordines sacros accederet. 1668 magister creatus, electus est anno 1669 professor Cathedrae Lucasianae mathematicorum. Isaacus Barrow, qui secesserat, eum ipse successorem commendavit.
Eodem anno liber eius De Analysi per Aequationes Numeri Terminorum Infinitas manu scriptus in usu esse coepit, quo principia calculi infinitesimalis in lucem data sunt. Hoc libro, quamvis tum a paucis scientificis lecto, princeps mathematicus aetatis suae factus est. A 1670 ad 1672 praelegit lectionesOpticas, inquisivit refractionem luminis et instrumenta optica fabricavit. Anno 1672 telescopium reflectivum perfecit, quod Regali Societati Londini demonstravit. Eodem anno librum New Theory about Light and Colours intitulatum in Philosophical Transactions Regalis Societatis publicavit. Hae litterae maxime disputabantur. Imprimis cum Roberto Hooke, qui erat inter Regalis Societatis primores, ei fuit acris controversia, cum utrique persuasissimum esset nullam nisi propriam opionem ab opinione alterius distincte diversam esse veram.
Iudicia de litteris eius minus benevola Newtonus aegre tulit; quare magis magisque se recepit et experimentis alchemisticis se dedit. Anno 1673 in studiis Bibliorum et Patrum Ecclesiae versari coepit, quod usque ad mortem continuavit. Ad animi iudicium venit, ut doctrina trinitatis sit haeresis, quae Christianis saeculo quarto persuasum est. Anno 1675 impetravit, ut a sacris ordinibus dispensaretur.
Post aliam controversiam – nunc cum Iesuitis Anglicis Leodii – Newtonus anno 1678 prostratione nervosa affectus est; anno sequenti mater eius mortua est. Per sex annos, usque ad 1684, Newtonus vixit in recessu, dubitationibus sui vexatus. Anno 1679 iterum mechanicae studuit; litterae eius De Motu Corporum anno 1684 scriptae iam elementa eorum continuerunt, quae tribus annis post in Principiis expositurus erat. Hoc opere Galileai de acceleratione, Kepleri de motibus planetarum et Cartesii de inertia investigationes in unum coniungens rationem gravitatis explicavit et in tribus legibus motus fundamentalibus exprimendis fundamenta mechanicae classicae posuit. Newtonus inter gentes notus fiebat; Multi scientifici iuvenes ad eum congregati sunt. Alia cum Hooke controversia, nunc de lege gravitationis, a quo Newtonus incusatus est, quod sententiam gravitationem cum quadratu intervalli minuere ei surripuisse.
Anno 1687 primum locum obtinuit inter eos, qui Iacobum II regem Angliae arcere studuerunt, ne Universitas Cantabrigiensis in institutum Catholicum immutaret. Circa 1689 Newtonus litterarum de rebus theologicis commercium cum Ioanne Lockio philosopho Anglico coepit et in amicitiam et fidem Ncolai Fatii Duillierii, mathematici Helvetici, se contulit. Anno 1689 Universitas Cantabrigiensis eum in Parlamentum Anglicum emisit, ut universitatem repraesentaret. Cum anno 1693 amicitia cum Fatio dissoluta est, altera prostratione nervosa affecta est; ab amicis Lockio et Samuel Pepys adiutus est.
Anno 1696 posteriore Earl of Halifax amico intercedente guardianus (wardein) monetae regalis (Royal Mint) Londinii et 1699 magister (master) eius factus est. Newtonus munere aliter ac multi antea non solum reditus causa functus est, sed severe in monetam adulterinam exercentes animadvertit. Tribus annis post (1699) unus ex octo sodalibus Academiae Scientiarum Francicae invitatus est. 1701 cathedram professoris universitatis Cantabrigiensis cessit; eodem anno sine nomine legem de refrigeratione corporum solidorum publicavit. 1703 praeses Regalis Societatis Londinii creatus hoc munere usque ad mortem functus est. Anno sequenti, postquam Hooke mortuus est, denique opus "Opticks" intitulatum in lucem edere potuit. Anno 1705 ei ab Anna, regina Britanniae, dignitas equestris data est, non autem propter merita scientifica, sed ob cursum honorum. Eodem anno etiam controversia cum Godefrido Guilielmo Leibnitio coepit, quis eorum calculum infinitesimalem invenisset.
Iam anno 1696 Newtonus Londinii in domo magnificenter cum parvo observatorio aedificata vixit. Studiis historiae antiquae, theologiae et mysticae se dedit. Ab anno 1697 (aut 1707?) domus Newtoni a Catherina Barton, filia sororis germanae, gesta est, quam adoptavit; Newtonus undeviginti annos natus sponsam quidem habuisse traditur, sed numquam uxorem in matrinonium duxit. Anno 1720 plus quam 20000 libras amisit, cum negotia in hemisphaera australi praeter spem evenerunt; tamen usque ad mortem locuples manebat. Bona valetudine usus est usque ad octogesimum aetatis annum, quo urinae incontinentia affligi coepit;[12] postremis vitae diebus calculo laboravit.[13]
Octo diebus, postquam mortuus est, Newtonus magna celebritate in Abbatia Sancti Petri de Westmonasterio ante chorum conditus est. In sepulcro legitur:
Prope est monumentum, cui inscriptum est:
Alexander Pope poeta distichum Anglicum scripserat, quod in monumento poni vetitum est:
Quod Castilloneus in Latinum vertit:
Leges motus a Newtono propositae hodieque pro legum physicarum fundamentis habentur, dummodo de velocitatibus subluminalibus agatur. En leges motus Newtonianae, ex ipsis verbis tertiae Principiorum editionis descriptae:
Opus principale Isaaci Newtoni est Philosophiae naturalis principia mathematica (1687). In illum inscripsit fundamenta novae mathematico-mechanicae perceptionis mundi. Usque ad illa tempora magna pars physicae constituebatur hypothesibus speculativis et earum deductionibus logicis. Newtonus primus poscit, ut in processu recognoscentiae scientifico empirismus purus praecedat.
Causa gloriae Newtoni, auctor physicae classicae theoreticae et scientiarum naturalium exactarum, est praesertim opus suum principale Philosophiae naturalis principia mathematica, in quo tria axiomata sua mechanicae (Axiomata Newtoniana) formulavit. Praeterea concepit aequationem motus, aequationem fundamentalem dynamicam, et cum ea motus corporum theoretice tractavit. Hic etiam legem gravitationis suam anno 1666 excogitavit, et monstrat aequatio motus suam in casu motionis planetae circum Solem Leges Keplerianas comportare. Applicatio mechanicae theoreticae Newtoni et attractionis massarum universalis ad motus astrorum fecit eum auctorem mechanicae caelestis. Newtonus primo valabilitatem legum naturalium terrestrium etiam pro astris demonstravit. Hoc est pro scientia naturali uniformi Novorum Temporum condicio fundamentalis, quae a physica Aristotelis maxime discrepat. In Philosophiae naturalis principia mathematica praeterea aestus explicavit, fundamenta theoriae potentialis posuit, processus fluenti (Liquida Newtoniana), quaestiones vibrationis et quaestiones ex acustica etiam calculum infinitesimalem tractavit. Newtonus etiam ortum praecessionis et nutationis axis Terrae explicavit et massas Lunae ac planetarum calculavit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Isaacum Newtonum spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Isaacus Newtonus spectant. |
Lege Ἴσακος Νεύτων ("Isaacus Newtonus") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |