Iuno fuit maxima dea Romana quae multis muneribus fungebatur, nam erat dea matrimonii, partus, atque omnino feminarum quae, ut viri per Genium suum, sic per Iunonem suam iurabant.[1] Non solum in vita privata pollebat: rebus publicis quoque operam dabat, nam regno et imperio praeerat (nomine Iuno Regina). Ne a bello quidem abhorrebat ut quae multis investigatoribus hodiernis[2] patrona bellicae iuventutis visa est.
Deae Graecae Herae (Ἥρη aut Ἥρα) adsimulata est. Aliae deae externae, Etrusca Uni et Carthaginiensis Tanit/Caelestis in eandem deam atque Iuno coaluerunt. Iuno est uxor sororque Iovis.
Animalia ei cara erant pavo[3], qui pro superbia et muliebri cupidine formositatis stabat, capra, anser et aliquatenus (saltem Iunoni Sospitae dictae) serpens. Mensem Iunium tamquam suum vindicabat nec, quamquam cum luna arte coniuncta erat, tamen diem septimanae sibi dicatum accepit quia nulli planetae nomen suum indiderat.
Postquam Herae adsimulata est, omnes fabulas Homericas vel Hesiodicas vel ab aliis poetis de dea Graeca traditas ad Iunonem suam transtulere Romani, in primis genealogiam divinam. Ut Hera filia Croni Rheaeque dicebatur, sic Iuno fuit filia Saturni et Opis (unde Saturnia[4] a poetis Latinis saepe appellatur), soror eademque uxor Iovis, mater Vulcani Martis Hebae, soror Neptuni Plutonis Cereris Vestae. Dum origines Romanas cum bello Troiano conectere cupiunt poetae Latini novas fabulas mythologiae Iunonis addidere quorum plerasque in Aeneide Vergiliana legere libet.
Vergilius mores deae Graecae retinuit, maiestatem, superbiam, iracundiam, zelotypiam, in primis Troianorum odium e iudicio Paridis et raptu Ganymedis ortum[5]. Itaque ineunte Aeneide classis herois Aeneae saevae memorem Iunonis ob iram[6] iamdiu per maria errat atque multos labores perpessi sunt comites eius. Tum Iuno Aeolo persuadet ut immissis ventis quorum custodiae praepositus erat tempestatem magnam excitet, quae naves mergeret. At Neptunus postquam regnum suum iniussu suo turbari sensit, e gurgite emersit et fluctus pacavit. Conflictatae naves Aeneae in Africam adpulere prope Carthaginem , in qua urbe Iuno lautissimo cultu fruebatur[7] : unde dubitare non licet quin Iuno deae Poenae Tanit adsimuletur, quae post Carthaginem deletam sub nomine Iunonis Caelestis Romae et in Imperio Romano adorabatur[8]. Libro quarto astutiis Aeneae matris, Veneris, decepta Iuno amori Didonis et Aeneae favet dum sperat heroem Dardanum sic ab Italia arcere posse. Sciebat enim, si in Italiam ad sedes fatis sibi destinatas pervenerit Aeneas, fore uti progenies eius Romana olim Karthaginem suam deleret. At fata mutare ne diis quidem licet. Itaque postquam maritum Iovem precibus et minis inritis frustra fatigaverat exclamat:
Nec mora : per ministerium Allectus, monstri inferni, cruentum bellum inter Rutulos et Dardanos ciet. Ob eam iram, Iuno imperat Iuturnae, sorori Turni, ut persuadeat Turno ut bellum gerat. Atque Turnum, ducem Rutulorum, usque ad mortem tuetur : sed tanta fata multo sanguine effuso morari quidem potuit, abolere non potuit. Pertinaciam odii personae suae miratus ipse poeta dubitanter quaerit : Tantaene animis caelestibus irae?[10].
Tandem, libro duodecimo, extrema Aeneide tantum, postquam Iuppiter magnos honores apud Latinas gentes ei pollicitus est, deponit iram :
Aliud testimonium malevolentiae Iunonis erga Romanos tradidit Ovidius cum cecinit bello inter Titum Tatium et Romulum Iunonem portam urbis Romuleae clam aperuisse ipsam ut viam militibus Sabinis faceret[12]. Una Venus sensit atque a Naiadibus templi Iani auxilum petivit, quae ingenti copia ferventis aquae immissa hostes iam introeuntes reppulerunt (in aliis narrationibus eiusdem rei ipse Ianus hoc egisse dicitur).
Item sexto libro ineunte Fastorum dea ipsa poetae explicat[13] causas cur tamdiu Troianis et Romanis irata fuerit, dum magnos honores a Latinis exigit quibus compensentur Graeci et Carthaginienses et Sabini Romanis subiecti, quamvis pie reverenterque Iunonem semper coluerint.
Non tantum tamquam paredram Iovis in triade Capitolina Etrusca, ubi sub umbra mariti latebat, Iunonem venerabantur Romani sed multa templa et luci ei sacra erant tam in Urbe quam in cetero Latio. Quia variis muneribus fungebatur illa dea variis quoque appellationibus vel potius cognominibus numen eius distinguebatur, quorum praecipua sunt : Iuno Regina, Iuno Lucina, Iuno Pronuba, Iuno Iuga, Iuno Cinxia, Iuno Moneta, Iuno Sospita, Iuno Curitis, Iuno Caprotina, Iuno Sororia, Iuno Covella.
Ut in Aeneide, Iuno Regina primo dea hostium fuit : cum enim dictator Camillus anno 396 a.C.n. iamdiu Veientium civitatem obsideret, victoriam sibi ut pararet poliadem deam illorum (Etruscam Uni ?) evocationis ritibus ad Romanos pellicere suscepit. Quapropter si victor fuisset deae aeternam sedem et lautissimum cultum Romae pollicitus est. De quo mira fabula tradebatur : nam cum, urbe capta, Camillus statuam Iunonis e templo suo eripi atque Romam transferri iussisset, miles quidam qui iussa persequebatur deam percontatus esse dicitur an Romam venire vellet (incertum per iocum an serio) et mirantibus cunctis statua clara voce respondisse se velle. Non multo post ipse Camillus templum in Aventino monte Iunoni Reginae dedicavit[14]. Postea fuit altera aedes Iunonis Reginae a consule Marco Aemilio anno 187 a.C.n. bello Ligustico vota et octo post annos ab eodem censore facto (179 a.C.n.) ad[15] Circum Flaminium dedicata[16]. Maxima dea Carthaginensium, Tanit/Caelestis, et ipsa Iunoni Reginae adsimulata est (non tantum a poeta Aeneidos!). Et Iuno Capitolina Regina nonnumquam dicebatur : illa Iuno enim cum imperio regio coniuncta erat[17].
In nummis imperatricum Romanarum, quibus libenter adsimulabatur, Iuno Regina saepe expressa est tamquam figura muliebris stans, pateram et sceptrum tenens. Nonnumquam pavo ad pedes addebatur. Item in Faustinae minoris consecrationis sestertio[18] imperatrix tergo pavonis sedens et sceptrum tenens ad caelum effertur.
Iuno Sospita vel fortasse potius Sispes[19] dea bellatrix erat quae Lanuvii, in antiqua civitate priscorum Latinorum, colebatur : iam a tempore dissolutionis Confoederationis Latinae (338 a.C.n.) cultus Sospitae Iunonis Romanis cum Lanuvinis, qui tum civitate Romana donati sunt, communis factus est[20]. In magno honore enim illum cultum Romani habebant, ut apparet ex accurata descriptione a Cicerone[21] nobis relicta et multis nummis figuram eius exhibentibus. Nam tempore Reipublicae liberae effigies Sospitae frequentior in denariis invenitur[22] quam universarum aliarum Iunonum : expressa est a monetariis gentium Cornuficiae[23], Mettiae[24], Papiae[25], Prociliae[26], Rosciae[27], Thoriae[28], quae gentes ob hoc ipsum Lanuvinae fuisse putantur. Aspectus insolitus erat : pelle caprina cornibus praedita caput tergumque adoperta et soccis recurvis calceata hastam altera manu vibrabat, altera scutum tenebat. Draco cristatus eam anteibat[29] de quo ritus dignus relatu memoriae mandatus est : nam virginitatem puellarum probaturi Lanuvini eas, oculis prius fascia velatis, in speluncam obscuram templo vicinam immittebant, serpentis ibi habitantis manu nutriendi causa ; si draco cibum libenter acceperat, in complexum parentium sospites redibant : annus fertilis futurus erat nec de virginitate earum dubitare licebat[30]. Quae fabula in denario gentis Rosciae conspicua est.
Templum Lanuvinum Iunoni Sospitae Matri Reginae (I.S.M.R. in denario gentis Thoriae legitur : qui titulus ostendit deam et imperii et belli et fertilitatis[31] simul fuisse) dedicatum exeunte Bello Sociali a senatu Romano restitutum est[32]. Consules Romani ad sacra Iunonis Sospitae facienda Kalendis Februariis[33] Lanuvium pergere solebant[34]. Nam illud templum ob antiquitatem multo venerabilius erat quam templum Romanum a C. Cornelio Cethego anno 197 a.C.n. bello contra Insubres Iunoni Sospitae votum[35] et quarto dehinc anno ab eodem censore facto in Foro Holitorio dedicatum[36]. Etenim archaeologi fundamenta cuiusdam templi saxis quadratis e topho "peperino" secundum ordinem Tuscanum aedificati ibi reperta ad ultimam partem sexti saeculi a.C.n. referunt. Et aedificia anteriora cultui destinata fortasse iam octavo saeculo a.C.n. subter fuisse suspicantur[37]
Iuno Curitis vel Curritis vel Quiritis dea bellatrix erat[38], hasta clipeoque praedita et in curru stans quae maxime apud Faliscos iunonicolas[39] per pontificem sacrarium colebatur[40], unde cultus eius fortasse Romam evocatus est : certe templum ei dedicatum in Campo Martio stabat, cuius dies natalis VI octobris erat[41]. Tiburte quoque cultus eius nobis per Servium[42] et inscriptiones[43] notus est.
Scriptoribus antiquis[44] hoc cognomen a vocabulo Sabino, "curis", hastam significante ductum visum est. Ita cum urbe Sabina Curibus et curiis (quas moderni philologi potius a *co-viria ducunt), antiquis divisionibus populi Romani in quibus dilectus militum fiebant, hanc appellationem cognatam esse voluerunt. Preces Tiburtinae a Servio traditae Iunonem patronam curiarum iuventutisque bellicae esse confirmant : Iuno Curitis tuo curru clipeoque tuere meos curiae vernulas. Praeterea in omni curia Romana tabula Iunoni Quiriti sacrata erat[45]. Ita in traditione historica Romana Iuno Curitis est 'Iuno Hastata' e Curibus a rege Tito Tatio Romam invecta ut patrona curiarum fieret. An revera Iuno Curitis Iuno Sabina fuerit dubitare tamen licet : nec Falerii nec Tibur, nedum Lanuvium in agro Sabino sunt. Postquam nomen civium, Quirites, e Curibus etymologia populari duxerunt atque ad fabulam regis Titi Tatii rettulerunt, philologi antiqui alias fabulas 'Sabinas' addere potuerunt ludi etymologici continuandi causa. Sic saltem existimat Iacobus Poucet[46].
Nonnullos ritus feriarum Faleriis in Iunonis honorem celebratarum per quandam elegiam Ovidii[47] novimus : ad aram antiquam in luco sacro positam suovetaurilia fiebant, cum pueri iaculis (curi ?) capram certatim venarentur ( praemium enim ipsa erat illius qui vulneraverat). Qua statua deae curru vehebatur viae veste sternebantur. Qui cultus tam Faliscus quam Tiburtinus Argo e Graecia in Latium advectus a profugo comite Agamemnonis dicebatur et in inscriptionibus Iuno illa, ut Hera, Argolis vel Argeia[48] cognominatur. Multas similitudines Iuno Curitis cum Iunone Sospita praebet.
Iuno Lucina, ut quae infantes in lucem edat, est patrona partus et mulierum paturientium[49]. Diebus festis matronae eam talibus laudibus canebant :
Templum ei Kalendis Martiis anni 375 a.C.n. in monte Esquilino a matronis dedicatum est[51] (Kalendae universorum mensium Iunoni sacrae erant[52]). Die natali huius templi Matronalia quotannis celebrabantur : matronae florum coronas deae adferebant atque ture odorifero fumigabant. Annalium scriptor Lucius Piso et poeta Ovidius auctores sunt ante templum aedificatum ibidem Romanos Iunonem in luco sacro veneratos esse, iam tempore regum Romuli[53] et Servii Tullii[54]. Ubi docuisse ritum Lupercalium sterilitatis amovendae causa narrabatur (Ovidius) et Romani si qui liberi eis nati essent nummum deae consecrabant (Lucius Piso). Hoc modo Romani noviter natos homines numerabant et censebant (similiter mortuos ad templum Libitinae). Domi quoque circa partus tempus mulieres et earum propinqui Iunonem Lucinam venerabantur, dum tabulas et aram ad dona accipienda adponunt[55]. Tum nisi solutis prius omnibus nodis tam in vestitu quam in capillis ad sacra adire nefas erat (quia nodi per sympahiam partum impedire credebantur)[56].
In quo munere dolorum partus levandorum certamen erat inter Dianam et Iunonem adeo ut Catullus non dubitarit canere Iunonem Lucinam nomen Dianae esse cum parturientibus adest :
Etenim Lucina dea sui iuris primo fuit ; postea sive Dianae sive Iunoni adsimulata est.
In nummis imperatricum Iuno Lucina infantem tenet vel etiam inter plures infantes stat. In sestertio quodam[58] Lucillae (Lucii Veris uxoris et filiae Marci Aurelii) sedens expressa est altera manu florem prae se porrigens, altera infantem linteis involutum tenens.
Iuno caerimoniis nuptiarum praesidebat atque paene omnes ritus matrimoniales suam Iunonem habebant. Iuno Pronuba[59] nuptias inibat, Iuno Domiduca[60] puellam ad domum mariti ducebat, Iuno Iuga[61] vel Iugalis coniuges sub iugum matrimonii coniungebat, Iuno Cinxia vel Cinctia cingulum nuptae prima nocte solvebat[62]...
Iunoni Caprotinae mulieres et ancillae Nonis Iuliis (7 Iulii), quae ideo Nonae Caprotinae[63] dicebantur, ramo et lacte caprifici, quae arbor est ficus sine cultu humano crescens, sacra faciebant. Causa harum caerimoniarum ad hanc fabulam referebatur : urbe Roma a Gallis circa 390 a.C.n. capta et incensa, finitimi populi, postquam Galli abierunt, infirmis adhuc rebus Romanis, excidium Urbi minabantur nisi uxores et filias sibi dedissent. Senatoribus in maximis angustiis de ea re consulentibus, ancilla seu Tutela seu Philotis nomine hoc strategema excogitavit : ancillae vestitum et ornatum dominarum indutae in earum vice traditae sunt. Tunc viros in castris hostium specie festivitatis ad ebrietatem provocavere. Cum temulenti fuere mulieres in ramos cuiusdam caprifici ascenderunt atque inde signum Romanis dederunt, qui properanter advenientes facilem victoriam adepti sunt. E qua victoria magni honores, in primis libertas et vestitus quem semel induerant, illis ancillis a senatu decreti sunt. Nonae Caprotinae memoriam huius facti celebrare dicebantur[64]. Eruditi moderni nonnulli illas ferias velut Saturnalia muliebria fuisse suspicantur, quo die ancillae et servae magna licentia fruebantur. Nomen earum capram quoque, animal cum Iunone coniunctum, in mentem inducit. Certe lac caprifici insigne ubertatis fuit et Iuno Caprotina dea fertilitatis erat.
Alii auctores antiqui, quorum opinionem Plutarchus[65] nobis tradidit, et Poplifugia quae die 5 Iulii celebrabantur et Nonas Caprotinas ad Romuli mortem referebant, qui ad paludem 'Caprae' dictam tempestate horrenda et tenebris deficiente sole repente subortis ab oculis populi sublatus erat. Etenim Poplifugia et Nonae Caprotinae arte coniuncta fuisse credebantur.
Nonnulli numismatistae Iunonem Caprotinam in denario gentis Reniae circa 138 a.C.n. percusso[66] agnovisse voluerunt, in quo denario dea quaedam bigis caprarum (vel hircorum) vehitur[67].
Aedes Iunonis Monetae Kalendis Iuniis anni 344 a.C.n. in Arce dedicata est, postquam dictator Lucius Furius Camillus (filius magni Camilli) bello cum Auruncis anno priore eam voverat[68]. Secundum traditionem historicam Romanam eo ipso loco aedificata est ubi domus Marci Manlii Capitolini anno 384 a.C.n. solo adaequata erat[69] postquam regni adfectationis convictum eum e saxo Tarpeio praecipitavere. Eodem loco et regia Sabina Titi Tatii fuerat[70]. Libri lintei, qui vetustissimi fasti magistratuum fuisse videntur, in illo templo custodiebantur ubi a rerum Romanarum scriptore Gaio Licinio Macro consulti sunt[71].
Duae dies quotannis Iunoni consacratae erant : Kalendae Iuniae[72], dies natalis templi in Arce, qui dies dupliciter Iunonius dici potest quoniam Kalendae universae a Martio ad Decembrem huic deae sacrae sunt et Iunius mensis a nomine eius dictus vulgo habebatur[73], et dies 10a Octobris[74] = a.d.VI Idus Oct., nescimus qua de ratione.
Aliquanto postea anno 269 a.C.n. postquam thesauris argenteis Tarentinorum potiti sunt, Romani primam officinam monetariam in Urbe instituerunt[75], quae in Arce prope templum Iunonis collocata a cognomine deae nomen suum duxit. Ita mox Iuno dea nummorum signatorum, quam hodieque monetam appellamus, facta est sive casu ob fortuitam vicinitatem, sive quia iam antea illa dea auro et metallis pretiosis prae-monetariis -id est metallis quibus ad res emendas vel summas debitas solvendas ante monetam creatam pondo homines utebantur- praesidebat. Nam explicatio cognominis Monetae difficilis est. Tres praecipuas coniecturas etymologicas referre libet :
Anno 168 a.C.n. alterum templum Iunoni Monetae in Monte Albano a Gaio Cicereio dedicatum est[83], quinquennio postquam ab eodem praetore bello adversus Corsos votum erat[84]. Initio Iuno Moneta non multum a Iunone Regina differre videtur : ambo cognomina in quadam inscriptione apposita inveniuntur[85], quae fortasse origo erroris Valerii Maximi[86] fuit. Tempore vero imperatorum Romanorum, secundo et tertio saeculo, Moneta in nummis saepe expressa est tamquam figura muliebris bilancem et cornucopiam tenens. Tunc vinculo cum Iunone abrupto, allegoria divina sui iuris fuisse videtur, ut multae aliae. Nam in illis nummis, ut aequum est, Moneta cum effigie imperatorum coniuncta est, non cum efigie imperatricum, ut Iuno Regina.
Iuno Sororia dicta et Ianus Curiatius in ritibus Kalendis Octobribus quotannis apud Tigillum sororium celebratis consociati erant[87], quarum caerimoniarum origo ad piaculum illius Horatii referebatur qui, postquam victis tribus Curiatiis Latinorum imperium patriae suae dederat, sororem ira commotus occidit[88]. Quia tigillum illud duabus aris impositum speciem alicuius iugi praebebat, potuit fieri ut antiquitus adulescentes e prima expeditione militari redeuntes sub illud iugum incedere oportuerit ut caedem expiarent atque ita ad vitam civilem redirent[89]. Nonnulli eruditi obviam significationem cognominis secuti existimavere, ut Ianum adulescentibus masculi sexus, sic Iunonem Sororiam puellarum initiis praesedisse, transitum in vitam adultam indicantibus. Alii, etymologiam sororiam a sorore tamquam popularem recusantes, putant hic Iunonem patronam bellatorum iuniorum esse[90]. Non liquet.
Iuno Covella[91] erat dea lunae nascentis et crescentis. Ex illo antiquo tempore quo Kalendarium Romanum ad vicissitudines lunae dirigebatur Kalendarum die universorum mensium, simul atque nova luna conspicua esse renuntiabatur, rex sacrorum et pontifex minor sacra faciebant. Quibus effectis et Curia calabra in Capitolium convocata, sive quinquies si nonae quintus dies mensis erant sive septies si septimus, clamabat pontifex 'calo Iuno Covella'[92]. Eodem die regina sacrorum in Regia Iunoni porcam vel agnam immolabat. Moderni saepe hoc verbum cum 'cavo' vel 'coho' coniunxerunt[93], existimantes primis diebus lunaris mensis lunam 'cavam' esse. Res obscura est sed simili modo Laurentes Iunonem Kalendarem colebant.
In nummis imperatoris Treboniani Galli[94] (251-253) novum cognomen deae adponitur : Iunonem Martialem in primis veneratus esse videtur cui templum dedicavit. Quae appellatio sine dubio ad deum Martem vel ad mensem Martium (qui et ipse a deo nomen duxit) pertinet sed figura huius deae nec armata nec aliter bellicosa depicta est (spicas frumenti manu tenet). Qua de causa de vera huius appellationis significatione eruditi homines disputant : fortasse nihil aliud indicat nisi Iunonem Martis matrem esse. Aut ad Matronalia spectabat quae quotannis Kalendis Martiis in Iunonis honorem celebrabantur ?
Nomen Iunonis cum Iove cognatum esse negant hodie plerique philologi quia prima littera d nusquam apparet (contra Iupiter est Diespiter et Dius Fidius) et u longa non e monophthongizatione diphthongi ou vel eu nata esse videtur, cum ne in inscriptionibus quidem archaevam orthographiam praebentibus[95] diphthongus ullus legatur. Si uxorem etymologicam Iovi quaeres, Dianam inveneris.
Hodie plerumque placet Iunonem e radice quam invenimus in iuvenis/iuventus ducere, media syllaba compressa ut in comparativa forma iunior. Ita Iuno dea virium iuvenilium esset[96]. Contra etymologiam a iuvando a nonnullis auctoribus antiquis[97] propositam omnes aspernantur.
Omissa Triade Capitolina, in cultu quoque raro cum Iove coniuncta est, saepius cum Iano tam in Kalendarum ritibus (Iuno Covella), quam in caerimoniis ad Tigillum sororium celebratis (Iuno Sororia). Et cognomina amborum deorum aliquatenus cognata inveniuntur : Ianus enim Iunonius vel Curiatius vel Quirinus dicebatur, Iuno simili modo Curitis vel Quiritis[98].
Multas similitudines inter Dianam et Iunonem enumerare possis : utraque dea cum luna coniuncta est, utraque partui et vitae feminarum praesidet, utraque imperium regium tribuit (sacerdos Dianae Nemorensis titulum regis praeferebat et ipsa patrona Confoederationis Latinae erat), utraque armis et nece delectatur etiamsi Diana potius venatrix, Iuno autem bellatrix est. Parva discrimina post confoederationem Latinam a Romanis victoribus dissolutam suadente mythologia Graeca paulatim aucta sunt : tum luna Dianae potius obvenit, imperium regium Iunoni, partus et feminae in medio positae remanserunt. Nisi quod Iuno patrona matronarum in primis facta est[99], Diana, dea magis plebeia, quippe quae in Aventino monte sedem suam habebat, etiam ancillis et servis praeest. Omnino Diana rusticior est, ut quae silvis et locis incultis gaudet, Iuno urbanior et ad iura societatis humanae pronior[100]. Nihilominus difficile est credere deas tam similes apud eundem populum natas esse : nonne multo verisimilius est Latinos deam Uni iam cum Hera partim adsimulatam ab Etruscis mutuatos esse, ita ut par deorum Etruscorum Ianus et Iuno (Ani et Uni[101]) cum pare deorum Latinorum, Iove et Diana, noviter commixtum sit, fabulis mythologiae Graecae melius ut aptarentur ?
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iunonem spectant. |