Vide etiam paginam discretivam: serpens (discretiva).

Animalia — Chordata
Classis : Reptilia 
Ordo : Squamata 
Ophidia 
Subordo : Serpentes 
Linnaeus, 1758
   
Palaeontologia
128.5–0 m.a.Cretaceo > Recens
Subdivisiones: Infraordines
Alethinophidia
Scolecophidia
Territorium

Serpentes[1] sunt reptilia ordinis Squamatorum, plerumque sine cingulo scapulari pelvicoque et artubus. Ita vocantur scilicet eo quod serpunt, ut qui, cum apoda sint, aliter moveri nequeunt. Omnibus serpentibus caput depressum varia figura (circulari, rectangula, triangula) corpus longum, et cauda plerumque brevissima est. Nonnulli in ore glandulas venenosas habent, connexas canali venenifero, qui venenum ducat usque ad dentes veneniferos, quibus venenum vasibus sangvineis injiciatur. Maxima serpentium pars ovipara est (ova pariunt), sed nonnulli (exempli gratia viperidae vel pythonidae) ovovivipari sunt: partus in ipso matris corpore ex ovis excluditur vivusque in lucem editur. Provincia herpetologica quae serpentibus studet ophiologia appellatur.

Taxinomia

Secundum ITIS ordo Serpentium in duos infraordines et undetriginta familias dividitur:[2]

Infraordo Alethinophidia Infraordo Scolecophidia
  • Anomalepididae
  • Gerrhopilidae
  • Leptotyphlopidae
  • Typhlopidae
  • Xenotyphlopidae

Evolutio

Serpentes putantur Aevo Cretaceo vel fortasse Iurassico, e lacertilibus se evolvisse. Vetustissimum fossile veri serpentis inventum est Haasiophis, qui abhinc annorum centum fere milliones vivebat.

Epitome phylogeneticum gregum Serpentium quae exstant
Serpentes
Scolecophidia

Leptotyphlopidae


 

Anomalepididae



Typhlopidae




Alethinophidia
Amerophidia

Anilius



Tropidophiidae



Afrophidia
Uropeltoidea

Uropeltidae


 

Anomochilus



Cylindrophis




Macrostomata
Pythonoidea

Pythonidae



Xenopeltis



Loxocemus



Caenophidia

Acrochordidae



Xenodermidae



Pareidae



Viperidae



Homalopsidae



Lamprophiidae



Elapidae



Colubridae



Booidea

Boidae



Erycinae



Calabaria



Ungaliophiinae



Sanzinia



Candoia







Hic tantum cognationes inter Serpentes, sed non tempora evolutionis, indicantur.[3]

Serpentes et homines

Pericula

Serpentes hominibus periculosi esse possunt ob morsum venenatum, venenum oculis insputum, denique constrictionem. Plerique serpentes non sunt venenati, et tantummodo circiter quindecim centesimae partes ex tribus milibus serpentium specierum hominibus periculosi esse habentur. Maximae familiae serpentium venenatorum sunt Viperidae et Elapidae.[4]

Quotannis inter 4.5 et 5.4 milliones hominum serpentibus mordentur. Ex hoc numero, inter 1.8 et 2.7 milliones in morbum gravem incidunt, et inter 81 000 et 138 000 moriuntur. Plerique autem mortem antidoto avertere possunt.[5]

Incantatio

Conferatur pagina principalis Incantatio serpentium.

Incantantio serpentium est genus spectaculi publici in quo incantator, instrumento musico canens, quasi per hypnosim, serpentem moderari videtur. Hodie praecipue in India aliisque terris Asiae Meridianae reperitur.

Sententiae de serpentibus

Notae

  1. Serpens, -entis, f., rarius m., gen. plur. serpentium, rarius serpentum. C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press
  2. "Serpentes" apud Integrated Taxonomic Information System (2019).
  3. Lee, Michael S. Y.; Andrew F. Hugall, Robin Lawson & John D. Scanlon (2007). "Phylogeny of snakes (Serpentes): combining morphological and molecular data in likelihood, Bayesian and parsimony analyses". Systematics and Biodiversity 5 (4): 371–389 .
  4. Brian J. Daley, "Snakebite" apud Medscape (2018).
  5. "Snakebite" apud Ordinem mundi sanitarium (2019).
  6. Nova Vulgata Mat. 10.16.
  7. Nova Vulgata Gen. 3.1.
  8. Publius Vergilius Maro, Eclogae 3.1.

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Situs scientifici:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Serpentes spectant.
Vide "Serpentes" apud Vicispecies.