Familia sinuum AC hysteresis pro chalybi ad fibram directam" Br remanentiam significat, et Hc est coercivitas.

Remanentia[1] (Anglice remanence; Theodisce Remanenz) est magnetismus qui in re ferromagnetica (sicut ferrum) manet postquam externus campus magneticus amovetur. Quae etiam est mensura illius magnetizationis.[2] Magnes sermone quotidiano magnetizatus proprietatem remanentiae habere dicitur.[3] Remanentia rerum magneticarum memoriam magneticam in apparatibus coacervationis magneticae praebet, ac fons informationis de priore telluris campo magnetico in palaeomagnetismo adhibetur.

Nexus interni

Notae

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Chikazumi 1997.
  3. Sensu stricto, iam manet in campo telluris, qui autem minime efficit remanentiam magnetis duri.

Bibliographia

Nexus externi