Vide etiam paginam discretivam: Sicera (discretiva).
Ratio distributionis sicerae: tabula cuneiformis aevi palaeobabylonici, millennio II a.C.n. (Museum Bellarum Artium Lugdunense)

Sicera (Hebraice שֵׁכָר; Graece σίκερα) in versione Vulgata Bibliorum et traditione Christiana est potio fortis quae non est vinum. Hoc nomine Hebraico cognataque nuncupatione Accadica šikaru appellantur omnia temeta inebriantia, sed (vino nomine speciali distincto) praecipue cervesia sicut Medio Oriente antiquo confecta est. Poësi Hebraica in antithesi et parallelismo vinum et temetum contraponuntur, exempli gratia in proverbiis:

לֵ֣ץ הַ֭יַּין הֹמֶ֣ה שֵׁכָ֑ר וְכָל־שֹׁ֥גֶה בּ֝֗וֹ לֹ֣א יֶחְכָּֽם

("Luxuriosa res vinum, et tumultuosa sicera; quicumque his delectatur, non erit sapiens").[1]

אַ֤ל לַֽמְלָכִ֨ים׀ לְֽמוֹאֵ֗ל אַ֣ל לַֽמְלָכִ֣ים שְׁתוֹ־יָ֑יִן וּ֝לְרוֹזְנִ֗ים ׳אוֹ׳ ״אֵ֣י״ שֵׁכָֽר׃
פֶּן־יִ֭שְׁתֶּה וְיִשְׁכַּ֣ח מְחֻקָּ֑ק וִֽ֝ישַׁנֶּה דִּ֣ין כָּל־בְּנֵי־עֹֽנִי׃
תְּנוּ־שֵׁכָ֣ר לְאוֹבֵ֑ד וְ֝יַיִן לְמָ֣רֵי נָֽפֶשׁ׃
יִ֭שְׁתֶּה וְיִשְׁכַּ֣ח רִישׁ֑וֹ וַ֝עֲמָל֗וֹ לֹ֣א יִזְכָּר־עֽוֹד

("4 Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum, nec magistratus desiderare siceram, 5 Ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum, et mutent causam omnium filiorum pauperis. 6 Date siceram pereunti, et vinum his qui amaro sunt animo: 7 Bibat et obliviscatur egestatis suae, et doloris sui non recordetur amplius").[2] Vocabulum mutuatum σίκερα in versione Septuaginta adhibitum est quia Graece antea nullum verbum generale, temeta quae non vinum sint designans, praestabat; eodem ratione in Evangelio secundum Lucam in contextu morum Iudaicorum legitur: ἔσται γὰρ μέγας ἐνώπιον τοῦ Κυρίου, καὶ οἶνον καὶ σίκερα οὐ μὴ πίῃ, καὶ Πνεύματος ἁγίου πλησθήσεται ("erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur").[3]

Sicut apud Graecos, ita in latissimo imperii Romani contextu, usus huius verbi explicari necesse erat illis lectoribus, quibus ordo temetorum Hebraicus ignotus esset. Explicaverunt ergo theologi plures, inter quos Methodius Olympius Graece ("Sicera enim omne factitium vinum dicitur, non ex uvis natura genitum, sed arte paratum, sive ex palmis sive ex aliis pomis aut fructibus expressum sit. quemadmodum enim vini pocula, sic et hae potiones rationem vehementer offuscant eamque obtundunt").[4] eodemque fere tempore Latine Hieronymus, versionis Vulgatae auctor: "Qui altari serviunt vinum et siceram non bibant. Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur quae inebriare potest, sive illa frumento conficitur sive pomorum suco aut favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem coctisque frugibus aqua pinguior colatur. Quidquid inebriat et statum mentis evertit fuge similiter ut vinum."[5]

Definitionem Hieronymi serius rettulit Isidorus Hispalensis encyclopaedicus: "Sicera est omnis potio quae extra vinum inebriare potest. Cuius licet nomen Hebraeum est, tamen Latinum sonat pro eo quod ex suco frumenti vel pomorum conficiatur ..."[6] Provinciis enim, quae imperio Romano olim tributariae erant, varia temeta conficiebantur, locis meridianis e suco dactylorum, fere ubique sub variis nominibus ex avena et frumento, in partibus occidentalibus e malis pirisque, sub septentrione e melle. Isidorus in Hispania caeliam (cervesiam) et pomacium fortasse cognoscebat. Bonifatius in Germania medio saeculo VIII laborans, verbo "sicera" utens, aut cervesiam aut medum (hydomeli), sive ambos, indicaverit: "[Fuldae] monasterium construentes monachos constituimus sub regula sancti patris Benedicti viventes, viros stricte abstinentiae, absque carne et vino, absque sicera et servis, proprio manum suarum labore contentos."[7] Saeculo IX ineunte in Cambria Nennius cervisiam, pomacium, medum cognoscebat: medum iuxta vinum inlatum hac narratione mythistorica de Britannis Saxonibusque fortasse finxerit: "Fecit Hencgistus convivium Guorthigirno et militibus suis et interpreti suo, qui vocatur Ceretic, et puellam iussit ministrare illis vinum et siceram et inebriati sunt et saturati sunt nimis".[8]

Sed in Francia occidentali et Britannia a saeculo XII, vino et cervesia suis iam nominibus distinctis, "sicera" fit nomen speciale pomacii, i.e. temeti e malis confecti. Nova mythistoria, ab Henrico Huntindoniensi relata, catalogus potionum legitur inter quas sicera ab aliis omnibus distinguitur: "Ministros ... detruncans, singulis vasis vini, medonis, cervisie, pigmenti, morati, sicere, crus humanum vel caput vel brachium imposuit".[9] Haud aliter Hugo de Sancto Victore Lutetiae habitans, in Didascalicis, potionum nutritivarum quattuor categorias statuit: "[Potús] qui cibus sunt, alii naturaliter sunt cibus, ut vinum et sicera quaelibet; alii accidentaliter, ut cervisia, medones", unde discimus "siceram" pomacium piraciumque corméque designare, id est, temeta "naturaliter" de fructibus in Francia septentrionali provenientia.[10] Mors regis Angliae Ioannis die 19 Octobris 1216 his verbis Rogerius de Wendover narrata est: "auxit autem [regi Ioanni] aegritudinis molestiam perniciosa eius ingluvies, qui nocte illa de fructu persicorum et novi ciceris [scil. sicerae] potatione nimis repletus febrilem in se calorem acuit fortiter et accendit".[11] A Matthaeo Parisiensi, eandem historiam post paucos annos repetente, rex "novi pomacii" dicitur "quod vulgariter cicera appellatur nimis repletus".[12] Saeculo XIV encyclopaedia Anglica "Hony comeþ of floures, and sither of fruyte, and ale of corn" ait, id est, mel e floribus, siceram (pomacium) e fructibus, cervesiam e cerealibus derivavisse.[13] Simili modo in lexico Catholico Anglico, anno 1483 scripto, pomacium et sicera, vocabula synonyma, adducta sunt ("Syther, pomacium vel pomatum vel sicera, potus est")[14] in definitionem verbi Anglici syther (hodie cider). Quod verbum, sicut Francicum sidre (hodie cidre) et Hispanicum sidra, a Latino "sicera" mutuatum est.

Notae

  1. Proverbia 20.1 (versio Nova Vulgata)
  2. Proverbia 31.4-7 (versio Nova Vulgata)
  3. Evangelium secundum Lucam 1.15
  4. Σίκερα γὰρ πᾶς ὁ σκευαστὸς οἶνος καλεῖται καὶ νόθος, κἄν τε ἐκ τῶν φοινίκων καὶ ἐκ τῶν ἄλλων ἀκροδρύων σκευαζόμενος ᾐ. ἐπιστομίζουσι γὰρ ὄν τρόπον αἱ ἐξ οἴνου προποσίαι καὶ ταῦτα σφοδρῶς τὸν λογισμόν: Methodius, Convivium 6
  5. Hieronymus (Cain (2013) pp. 50-51)
  6. Isidorus 20.3.16
  7. Bonifatius p. 368
  8. Nennius, Historia Brittonum 37
  9. Henricus Huntindoniensis, Historia Anglorum 6.25; Andrew Dalby, "The regrettable incident at Hereford" in Petits propos culinaires no. 92 (2011) pp. 58-59
  10. Hugo de Sancto Victore, Didascalicon 2.25.5
  11. Rogerius de Wendover, Flores historiarum ed. Hewlett vol. 2 p. 196
  12. Matthaeus Parisiensis, Historia Anglorum minor ed. Madden vol. 2 p. 191
  13. Bartholomaeus Anglicus, De proprietatibus rerum (versio Anglica Ioannis de Trevisa) II.xix.liii.1317, fide The Oxford English Dictionary (Oxonii: Clarendon Press, 1989. 20 voll.)
  14. Catholicon Anglicum

Bibliographia

Fontes antiqui
Philologica

Nexus externi