Stoma in folio solani lycopersici in imagine colorizata per microscopium electronum inspiciens monstratum.
Inferior folii pars. Cellulae custodiales in hac specie (Tradescantia zebrina) virides sunt quia chlorophyllum continent, cum cellulae epidermidis chlorophyllo carent et pigmenta rubra continent.

Stoma (Graece στόμα 'os'[1]) in botanica est foramen in epidermide foliorum, caulium, aliorumque organorum inventum, quod permutationem gasiorum facilius reddit. Margines foraminis sunt par praecipuarum parenchymatis cellularum, cellulae custodiales appellatae, quae magnitudini aperturae stomatalis moderantur.

Nexus interni

Notae

  1. Henricus Liddell, Robertus Scott, A Greek-English Lexicon. 9a ed. (Oxonii, 1925-1940).

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad stomata spectant.