VETUSTA NOMINE GRATISSIMA HAUSTU?

Supinum in lingua Latina est substantivum verbale, quod consilium propensionemve significat. Supina in casibus ablativo et accusativo solum inveniuntur, tamen rarum dativum supinum in-tui desinens ("Quia istaec lepida sunt memoratui" Bachides, 62) a Plauto scriptum est.[1][2] [3] Accusativum supinum verbis motus adhibetur ad consilium significandum. Ablativum supinum designationis seperationisve significationes exprimere potest.

In lingua Latina duo sunt tempora supini:

Supinum accusativum I

Supinum I in Lingua Umbria adhibitum est in sententia "aseriato etu" ("observatum ito" in Lingua Latina).[4] Latina supinum accusativum "spectatum ire" ab infinitivo regulari Linguae Sanscritae primum ortum est. Infinitivus regularis in Sanscrita -um terminum item habet.

Lingua Latina accusativum supinum in -um desinit (exempli gratia: "regō, rēxī, rēctum", supinum I "rēctum"). Supinum I adhibetur cum verbis motum indicantibus.[5]

Supinum in -um desinens apud verbum iri ponitur ad infinitivum passivum futurum creandum. Exemplar est si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri” (De Divinatione. Cicero). Haec constructio rara est atque sententia "dixerunt fore ut amer" (dixerunt me amatum iri) saepe adhibetur.

Supinum ablativum II

Ablativum supinum in -ū desinit atque cum adiectivis saepe adhibetur (exempli gratia: "regō, rēxī, rēctum", supinum II "rēctū").[6] Ablativum supinum duas usus continet, videlicet significationibus designationis seperationisque utitur. Sunt philologi qui supinum II ex dativo finali primordialiter cortum esse credant.[7] Primo supina Latina ex dativo supino Linguae Umbrae orta sunt (Umbr. dat. Trifu, trifo).[8] Dativum supinum in -ui cadens a locativa forma postmodum substitutum est.[9] [10]

Exemplaria ablativi supini sunt:

Ablativum supinum apud subiectum adhibetur:

Ablativum supinum apud substantivum adhiberi potest:

Ablativum supinum ad auctoris annotationem inducendum adhiberi solet:

Ablativum supinum apud dativum verbum adhibetur:[12]

Scriptores Romani ablativum supinum apud verbum posuerunt. Hae sunt ablativa verba separationis:

Ablativum supinum apud gerundivum raro adhibetur:

Supinum dativum III

Lingua Latina archaica dativum supinum rarum in tui- cadens extitit (exempli gratia: "praedō, praedāvī, praedātum", supinum III "praedātūi").

Notae

  1. Philip Baldi, The Foundations of Latin, 409
  2. Richard Laurent, Past Participles from Latin to Romance, 19.
  3. W. M. Lindsay, The Latin Language: An Historical Account of Latin Sounds, Stems, and Flexions, 387.
  4. The Latin Language. W. M. Lindsay
  5. Wheelock, Frederick M. et LaFleur, Richard A. (2011).
  6. Wheelock, Frederick M. et LaFleur, Richard A. (2011).
  7. Schmalz, Synt, et Stil, p. 466.
  8. The Foundations of Latin. Philip Baldi, Professor Philip Baldi.
  9. Syntax of Early Latin, Charles Edwin Bennett
  10. Fortasse antiquum locativum supinum vel supinum instrumentale in -tōu desinens existit. (Wackernagel, 2009, 351, Oxonii)
  11. Statius, Thebaid, IV, 733
  12. Rarum dictu: The Late Second Supine Construction. Caroline Kroon.

Bibliographia

Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Verbum (temporale)
Persona: Prima | Secunda | Tertia
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus verbi: Activum | Passivum | (Neutrum | Commune | Deponens)
Modus: Infinitivus | Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | Optativus
Tempus: Praesens | Imperfectum | Perfectum | Plusquamperfectum | Futurum | Futurum exactum
Vide etiam: Gerundium | Supinum | Gerundivum