Ecclesia cathedralis Eliensis siper urbiculam Ely eminet

Ecclesia cathedralis Eliensis in Anglia Orientali visitatur. Abbatia Eliensi anno 672 condita, reliquiae sanctae Etheldredae abbatissae ibi anno 695 translatae sunt. Constructio novae ecclesiae abbatialis anno 1083 ab abbate Simeone coepta est. Qua non iam perfecta dioecesis Eliensis anno 1109 creata est, primo episcopo Herveo Britone. Ecclesia ergo iam incepta, quae ab hoc anno cathedralis fit, medio saeculo XIV perfecta est.

Aevo recentiori restitutionem ecclesiae Georgius Gilbertus Scott inter annos 1847 et 1878 curavit.[1]

Notae

  1. Georgius Gilbertus Scott, Personal and professional recollections (Londinii, 1879) pp. 146, 280-288

Bibliographia

Frons occidentalis ecclesiae cathedralis Eliensis

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: 52°23′55″N 0°15′50″E • GeoNames
Vicimedia Communia plura habent quae ad cathedralem Eliensem spectant.
Ecclesiae cathedrales Angliae Cambriaeque mediaevales

Bangor • Cantuaria • Carliolum • Cicestria • Dunelmum • Eboracum • Ely • Exonia • Herefordia • Landava • Lichfelda • Lincolnia • Londinium • Norvicum • Roffa • S. Asaphi • S. Davidi • Sarisberia • Wellae • Wigornia • Wintonia

Ecclesiae cathedrales Angliae
Capsae cognatae: Ecclesiae cathedrales Anglicanae post 1538 in Anglia Cambriaque constitutae