Ecclesia cathedralis Herefordiensis

Ecclesia cathedralis Herefordiensis Herefordiae in urbe visitatur. Dioecese Herefordiensi iam saeculo VII constituta, ecclesia eius aevi anno 1056 irruptione Cambrorum deleta, Robertus Lotharingus episcopus novam cathedralem anno 1079 aedificare coepit quae medio saeculo XII perfecta est. Haec structura inter annos fere 1186 et 1535 variis partibus refecta et aucta est.

Aevo recentiori restitutionem ecclesiae Iacobus Wyatt inter annos 1788 et 1797 curavit, deinde inter annos 1855 et 1863 Georgius Gilbertus Scott.[1] Pulpitum(en) e metallo ab eodem anno 1862 designatum inter navem et absidem centum annos stetit; quod anno 1967 demolitum denuo Londinii in Museum Victoriae et Alberti receptum est. Frontem occidentalem ecclesiae restruxit Ioannes Oldrid Scott, Georgii Gilberti filius, inter anno 1902 et 1908.

Notae

  1. Georgius Gilbertus Scott, Personal and professional recollections (Londinii, 1879) pp. 288-291

Bibliographia

Ecclesia cathedralis Herefordiensis intus visa

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: 52°3′15″N 2°42′58″W • Thesaurus Getty
Vicimedia Communia plura habent quae ad cathedralem Herefordiensem spectant.
Ecclesiae cathedrales Angliae Cambriaeque mediaevales

Bangor • Cantuaria • Carliolum • Cicestria • Dunelmum • Eboracum • Ely • Exonia • Herefordia • Landava • Lichfelda • Lincolnia • Londinium • Norvicum • Roffa • S. Asaphi • S. Davidi • Sarisberia • Wellae • Wigornia • Wintonia

Ecclesiae cathedrales Angliae
Capsae cognatae: Ecclesiae cathedrales Anglicanae post 1538 in Anglia Cambriaque constitutae