Apoxyomenus, exemplum Romanum, in Museis Vaticanis collocatum.

Lysippus (Graece Λύσιππος) (natus esse videtur ferme 400/390 a.C.n.; mortuus est ad saec. 4 exeuntem a.C.n.), patria Sicyonius, fuit statuarius clarissimus quarti saeculi a.C.n., qui et multa mandatu Alexandri Magni laboravit. Quamquam magna ex parte canonem Polycleti sequitur, tamen membrorum proportiones mutatae sunt. Una cum Scopa et Praxitele inter praecipuos Graeciae classicae sculptoribus habetur.

Opera

Lysippo fere 1500 simulaca aenea attribuuntur, quae tamen non nisi exemplis Romanis nota sunt.

Alexander Magnus a nullo artifice effingi voluit nisi Lysippo. Una cum Leochare simulacrum creavit, quod Alexandrum leones venantem demonstravit.

Bibliographia

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lysippum spectant.