Caput Hygieiae deae, Museum Archaeologicum Nationale (Athenae), Scopae attributum, exemplar primum artis Graeciae classicae, saec. 4 a.C.n.
Scopas (sinistra) et Aristoteles, simulacra in tecto Musei Historiae Artis Vindobonesis.

Scopas (Σκόπας, natus circa annum 420 a.C.n. in insula Paro; mortuus circa annum 330 a.C.n.) fuit clarus Graeciae antiquae sculptor.

Scopas, praeter Praxitelen sculptor saeculi quarti a.C.n. clarissimus, toreumatis in zophoris Mausolei Halicarnassensis creandis interfuit (una cum Bryaxi, Leochare et Timotheo, circa annum 350 a.C.n.). Etiam templum deae Athenae sive Minervae Tegeae situm, quod anno 394 a.C.n. incendio deletum erat, denuo aedificavit. Scopas arte et ratione similiter ac Lysippus Polyclitum sequitur. Statuas capitibus fere quadraticis et oculis reconditis, superciliis arcuatis et hianti ore confecit. Opera Scopae in Museo Britannico Londinii (zophorus cum toreumatibus) et in Museo Archaeologico Nationali Athenis videri possunt.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Scopam spectant.