Vide etiam paginam discretivam: Minerva (discretiva).
Imago Minervae Herculanei reperta

Minerva (-ae, f.; apud Tuscos Menvra appellata) in mythologia Romana est dea quae imprimis a Sabinis, Tuscis, et Latinis colebatur. Romae antiquitus ad Triadem Capitolinam pertinuit, cum patrona artium haberetur. Quid autem prima dei proprietas fuisset, non cognosci potest, quod iam tempore vetustissimo cum Athena (Ἀθηνᾶ), dea Graeca, in parem posita est,[1] quae etiam Pallas appellaatur. Inde et dea sapientiae, belli, et pacis colebatur.

Mythologia Graeca

Festa Romana

Quinquatria sive Quinquatrus erant duo festa Romae in honorem deae Minervae celebratae.

Quinquatrus maiores ante diem quintum Idus Martias (i.e. die 19 Martii) celebrabantur ; inde et nomen.[2] Festum usque ad diem 23 Martii extensum est.[3] Initio festum in honorem Martis fuisse videtur, quod praeter Salios etiam tribuni militum ritibus interfuerunt et ancilia purificata sunt. Postea Quinquatrus praecipue in honorem Minervae deae celebratae sunt, fortasse ad diem natalem celebrandum, quo templum ei in Aventino conditum.

Quinquatrus Minores diebus 13-15 Iunii celebrabantur. Tibicines per urbem ad templum Minervae iter faciebant. Tempore imperii imprimis magistri, quorum patrona erat, hoc Minervae festum celebrabant.

Nexus interni

Notae

  1. Lemma "Minerva", in dtv-Lexikon der Antike, vol.2: Religion-Mythologie, p. 93.
  2. Varro, De lingua Latina 6.14
  3. Ovidius, Fasti 3,809 ss.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Minervam spectant.