Manjuśrīkīrti, Rex Shambhalae.
Imago shamanis Altae Himalayae. Pars A Sorceress from Tungusy E. Karnejeff (1812–1813).

Shambhala[1] (Sanscritice शम्भलः ; Tibetanice བདེ་འབྱུང bde 'byung ; Mandarinice 香巴拉, pinyin xiāngbālā) in traditionibus Buddhistica Tibetana et Hindustica est regnum mythicum alicubi in Terra Vacua celatum, quod in variis litteris antiquis commemoratur, inter quas Kalacakra Tantra[2] et textus Zhangzhung culturae antiquae Tibeti occidentalis. Scripturae Bon mentionem Tagzig Olmo Lung Ring, terrae arte coniunctae, faciunt.[3] Textus Hinduistici sicut Vishnu Purana (4.24) vicum Shambhala locus natalis Kalki appellant, decimae et ultimae incarnationis dei Vishnu, qui novam aetatem auream (Satya Yuga) incipiet.[4]

Legenda, doctrinae, et exercitationes sanationis cum Shambhala consociatae sunt his religionibus ordinatis vetustiores. Shambhala fortasse fuit vernacula fidum ratio, shamanica Altae Himalayae traditio, quam aliae religiones absorbuerunt. Haec ratio fidum, etiam Mleccha appellata (a Sanscrita Vedica म्लेच्छ mleccha 'non Vedica'), et inusitatae facultates, sapientia, et vita longa horum veneratorum solis (Siddhi, a Sanscrita Vedica सिद्धि ex समाधि 'Surya Samadhi' antiqua) in textibus Buddhisticis et Hinduisticis inscriptae sunt.[5] Shambhala, quidquid eius origo historica, gradatim videbatur terra pura Buddhistica, regnum fabulosum, cuius realitas est tam somnians vel spiritualis quam corporea vel geographica. Mythus de Shambhala in hac forma ad Europam Occidentalem et Americas extenta est, ubi indagatores spirituales, Buddhisticos et non Buddhisticos, atque aliquantum ad summum culturam popularem movit.

Nexus interni

Notae

  1. Etiam Shambala et Shamballa et Shambhallah.
  2. Victor M. Fix, The Tantra (Abhinav Publications, 2003), 49.
  3. Per Kavǣrne, The Bon Religion of Tibet (Shambhala, 1996).
  4. Le Page 1996:125–126.
  5. Shé D'Montford's Shambhallah Awareness Centre.

Bibliographia

Nexus externi