Castrum portus Tenedi.
Situs Tenedi regionumque vicinarum antiquitate
Forma praefecturae Çanakkale (Dardanellarum)

Tenedos vel Tenedus (Turcice Bozcaada; Graece Τένεδος) est insula areae 43 km² et 2988 incolarum (anno 2019[1]) in mari Aegaeo boreo-orientali sive in mari Thracico urbi antiquae Troiae vicina sita, quae ad provinciam Turcicam Çanakkale (Dardanellia) pertinet. Appellatio antiqua a rege quodam sapienti mythologiae Graecae, Tenes nomine, deducta esse traditur, cui mortuo honores divi fuissent.[2]

Mythologica

Vergilius[3] refert Graecos bello Troiano multos annos gesto denique equum ligneum in litore Troiano reliquisse classemque prope Tenedum occultavisse. Idem praeterea narrat[4] duos angues a Minerva missos a Tenedo per mare venisse; illos in litore Laocoonta et filios eius necavisse, quia Laocoon Troianos monuisset, ne equum ligneum intra muros Troiae traherent.

Historia

Circa annum 3000 a.C.n. primi incolae Tenedi sedes collocaverunt. Ab anno 493 a.C.n. usque ad 478 a.C.n. insula ad regnum Persarum pertinuit, deinde foedus Delium et Atheniensium societatem inierunt[5]. Anno 334 a.C.n. copiae Alexandri Magni Tenedum occupaverunt, anno 146 a.C.n. pars Imperii Romani facta est.

Saeculo XIII medio Imperium Romanum Orientale cum Venetis ac Genuensibus de insula pugnavit; inde fere saeculum deserta erat. Anno 1455 a copiis Mahometi II expugnata et pars Imperii Ottomanici facta est.

Annis 1922/1923 Tenedos una cum Imbro bello Graeco-Turcico confecto pacto Lausannensi Turciae addicta est. Imprimis ab annis 1950 maxima Graecorum pars fugata est.[6]

Res oeconomicae

Tenedos semper fuit portus magni momenti prope aditum Hellesponti. Praeterea minime a saeculo VI a.C.n. vitium cultura in insula attestata est. His diebus imprimis periegesis quaestum praebet, praeterea energia e vento producta, piscatio et papaveris cultura.

Visu digna

Castrum in insulae portu sita ignotae originis est. Formam hodiernam Mahometo II (et instaurationibus posterioribus) debet. Ecclesia Orthodoxa anno 1867 aedificata in fundamentis ecclesiae a Venetis erectae posita esse dicitur.[7]

Festum

Vinalia quotannis die 26 Iulii celebrantur. Ut huic festivitati intersint, multi Graeci, qui in diaspora habitant, Tenedum iter faciunt.

Homines noti

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Tenedum spectant.

Notae

  1. Türkiye Nüfusu İl ilçe Mahalle Köy Nüfusları, visum 7 Aprilis 2020
  2. Pausanias, Descriptio Graeciae 10.14.1.
  3. Vergilius, Aeneis 2.21ff.
  4. Vergilius, Aeneis 2.199-234; vide etiam Hyginus, Fabulae [1]
  5. Thucydides III.2.3 et III.28.2 et 35.1.
  6. Rodanthi Tzanelli: The politics of 'forgetting' as poetics of belonging: between Greek self-narration and reappraisal (Michaniona, 2000/3). In: Nations and Nationalism. 13, Nr. 4, p. 675-694, p. 683.
  7. [2].