Statua Confucii in templo Confuciano.

Confucianismus est Sinensis ethices et philosophiae formula, quae ex doctrina Confucii (551 a.C.n.479 a.C.n.), sapientis Sinensis, evoluta est. Etenim Confucianismus, de moralitate humana actioneque recta tractans, reapse est multiplex cogitationis moralis, socialis, civilis, philosophicae, iam quasi religiosum systema, quod culturam historiamque Asiae Orientalis magnopere movit.

Confucianismus religio publica nonnullarum Asiae Orientalis civitatum haberi potest, ubi administrationes aestimationes Confucianas amplificant. Culturae et civitates abs Confucianismo sic motae sunt Corea, Iaponia, Sina, et Vietnamia; etiam terra praecipue a populo Han constituta, potissimum Singapura et Taivania.

Primae Confucianismi doctrinae educationem evolutionemque moralem cuiusque hominis vehementius dicunt, ut res publica a virtutibus, non a legibus coercentibus, gubernetur (Levinson & Christensen 2002:157).

Historia

Unam legis e paginis de
Confucianismo
disserentibus


Templum Confucianum in urbe Kaohsiung Taivaniae.

Confucius fuit Sinensis sapiens et philosophus socialis, cuius doctrina multa saecula Asiam Orientalem movit; coniunctio autem inter Confucianismum et Confucium hominem est dubia. Suis notionibus dum vixit non late acceptis, ipse saepe conquestus est se non teneri ab ullis dominorum feudatoriorum. Sicut Buddha, Iesus, Socrates, et alii philosophi praestantes, Confucius scripta posteritati non reliquit; potius, habemus solum scripta recordationum, a suis discipulis et eorum discipulis tradita. Ulterius impeditur hic rerum status a "crematione librorum et humatione eruditorum."

Transmissus ad saecula undevicensimum vicensimumque, Confucianismus praecipue deducitur de schola Neoconfucianisma, a Zhu Xi ducta, qui Confucianismum tempore Domus Song et inferiorum domuum refecit. Neoconfucianismus notiones Buddhistas Taoistasque cum exstantibus notionibis Confucianis miscuit ut plenius metaphysicarum systema conformet. Eo tempore, multae Confucianismi scholae se contra Buddhista Taoistaque fidei formulas professae sunt.

Confucianismus electus est ab Han Wudi Imperatore (141 a.C.n.86 a.C.n.) ut is, eius systemate politicale utens, civitatem Sinensem melius administraret. Etsi doctrina Confuciana per Domum Tang vim amisit, ea principalis Sinae orthodoxia duo millennia mansit, usque ad saeculum vicensimum. In plurimis Sinae regionibus iam superfuit donec ab emendantibus philosophis Sinenses oppugnata esset, qui eam habebant "praemodernum" cogitationis signum et impedimentum Sinensi "renovationi". Ad extremum, per Sinae Tumultu Culturae (Anglice Cultural Revolution), ea per vim oppressa est. Nihilominus, post huius tumultus finem, Confucianismus in Sina redintegratus est, et eius studium et disceptatio increbruerunt.

Administratio

Templum Confucianum Wen Miao, in urbe Wuwei Provinciae Gansu Sinae.

Gravis Confucianismi notio est quod regi, ut alios gubernet, primum necesse est se gubernare. Virtus regis ipsius, satis evoluta, beneficentiam per regnum permovet. Haec notio amplius excolitur in Magna Eruditione, et cum Taoismi notione wúwèi (無為, simpliciter 无为) arte conectitur: minus rex facit, plus fit. Rex, "medius punctus tranquillus," circa quem regnum movetur, omnia apte versare sinit, necessitatemque partium summae ordinatarum vitat. "Virtute gubernare," inquit Confucius, "est Stellae Polaris simile, quae in sua statione permanet dum sescentae stellae eam salutant" (Analecta 2.1). Haec sententia priscas shamanismi persuasiones fortasse repetit, sicut rex ut axis qui caelum, homines, terramque copulat; Sinica enim littera pro 'rex' (王 wáng) hos tres orbis terrarum gradus ab linea unica coniunctos monstrat. Alterna opinio est hanc sententiam adhiberi a ministris et decurionibus ut optimatum libidines deterreant quae ceteroquin populo noceant.

Templa et libri canonici

Li Ji (禮記), Liber Rituum.

Tempore Domus Han (ca. 206 a.C.n.220 p.C.n.), Confucianismus factus est ideologia civitatis Sinensis. Quisque urbs oppidumve cui fuit sedes administrationis templum Confucio dicatum aedificavit, ubi administratores caerimonias temperabant ut ei decus esset. Haec spatia, in quibus homines Confucium et eius discipulos colebant, appellata sunt templa litterarum (文庙 wénmiào). Intus aderat mensa sola, ante quam cultores genibus rite nitebantur. A lateribus templi saepe erat bibliotheca, ubi "cultores litterarum" de libris canonicis disserebant (Bellinger).

Confucianismus alto quorumdam librorum canonicorum studio innititur: codicum appellatorum Quinque Classicorum (Shi Jing 詩經, Shu Jing 書經, Li Ji 禮記, Chun Qiu 春秋, Yi Jing 易經) et Quattuor Librorum (Ratiocinantium colloquia 論語, Magnae Scientiae 大學, Medium Sempiternum 中庸, et Mencius 孟子).

Nomina Confucianismi

Sunt in lingua Sinica nonnulla Confucianismi nomina:

Nexus interni

Aerea Confucii statua; ex Bibliothek des allgemeinen und praktischen Wissens 1905:5:23.

Libri conversi

Bibliographia

Ara Confuciana in templo Confuciano in urbe Bendigo Australiae, anno 2005.

Nexus externi